라틴어 문장 검색

Quoniam dulcedo vos patriae retinet, et insueta peregrinaque metuitis loca, redite iam nunc ad sedes nihil visuri (quia displicet) transalpinum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 16:3)
Quid enim deliquit, si ortum turbinem veritus, ad tutelam principis sui confugit?
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 3장 4:2)
Et quamquam haec quae retulimus, eius displicuere fautoribus, sequentia tamen severitatis recto vigore sunt gesta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 3장 10:1)
Et rumore tenus obscuris paucorum susurris, nomen praestringebatur Aequitii, scholae primae Scutariorum, etiam tum tribuni, qui cum potiorum auctoritate displicuisset ut asper et subagrestis, translata est suffragatio levis in Ianuarium Ioviani adfinem curantem summitatem necessitatum castrensium per Illyricum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 1장 4:1)
si id displicuisset, aliud poscens, ut Hiberiae divisione cessante, remotisque inde partis Romanae praesidiis, Aspacures solus regnare permitteretur, quem ipse praefecerat genti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 2장 2:1)
Nam (ut alia omittamus, quae memorati vel certe, sinentibus eisdem, alii perditis rationibus in commeantes peregrinos adhuc innoxios deliquerunt) illud dicetur, quod nec apud sui periculi iudices absolvere ulla poterat venia, triste et inauditum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 4장 10:2)
Misitque ad eos qui cum Karolo erant mandans, ut quicquid in eis deliquissent per suum eis vadium emendarent et memores essent sacramenti quae sibi iuraverant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIII 50:7)
Displicet inprudens, unde placere putat.
(ANONYMUS NEVELETI, De asino et catulo et domino 19:15)
namque peccatum semel ut bonus quisque postea sollicitius cauet, ita qui ingenio malo est confidentius integrat ac iam de cetero quo saepius, eo apertius delinquit.
(아풀레이우스, 변명 3:2)
Sophocles poeta Euripidi aemulus et superstes, uixit enim ad extremam senectam, cum igitur accusaretur a filio suomet dementiae, quasi iam per aetatem desiperet, protulisse dicitur Coloneum suam, peregregiam tragoediarum, quam forte tum in eo tempore conscribebat, eam iudicibus legisse nec quicquam amplius pro defensione sua addidisse, nisi ut audacter dementiae condemnarent, si carmina senis displicerent.
(아풀레이우스, 변명 35:1)
at tu, miser, prudens et sciens delinquis, tanta uis morbi te instigat;
(아풀레이우스, 변명 50:8)
temporum ambitus, uentorum flatus, stellarum meatus, tonitruum sonora miracula, siderum obliqua curricula, solis annua reuerticula, itidem lunae uel nascentis incrementa uel senescentis dispendia uel delinquentis obstacula.
(아풀레이우스, 플로리다 18:39)
"Quid tale, domina, deliquit tuus filius ut animo pervicaci voluptates illius impugnes, et quam ille diligit tu quoque perdere gestias?"
(아풀레이우스, 변신, 5권253)
"Sed prius fiduciam vestri causa sollicito mihi tribuite, cum praesertim vobis, si sententia haec mea displicuerit, liceat rursum ad asinum redire."
(아풀레이우스, 변신, 7권 7:8)
Quae res oppido mihi displicebat:
(아풀레이우스, 변신, 7권 9:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION