라틴어 문장 검색

"ceterum corpus glabellum atque luculentum et quale peperisse Venerem non paeniteret."
(아풀레이우스, 변신, 5권175)
"Sed iam faxo te lusus huius paeniteat et sentias acidas et amaras istas nuptias."
(아풀레이우스, 변신, 5권237)
"Sed prius fiduciam vestri causa sollicito mihi tribuite, cum praesertim vobis, si sententia haec mea displicuerit, liceat rursum ad asinum redire."
(아풀레이우스, 변신, 7권 7:8)
Quae res oppido mihi displicebat:
(아풀레이우스, 변신, 7권 9:11)
"Si tibi denique societas ista displicet, possumus omnia quidem cetera fratres manere, ab isto tamen nexu communionis discedere:"
(아풀레이우스, 변신, 10권 14:5)
Nec Hercule laborum me sumptuumque quicquam tamen paenituit;
(아풀레이우스, 변신, 11권 30:3)
vita vetus displicet, mores placent novi;
(ARCHIPOETA, X63)
Sera igitur poenitentia nimium attriti poenitent, et regalia praecepta incuriose despexisse dolent, et regalem sapientiam totis vocibus collaudant, et quod ante refutaverunt, totis viribus implere promittunt, id est de arcibus construendis et ceteris communibus communis regni utilitatibus.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 91 96:18)
paeniteat te certe ibi natum, ubi huius linguae cunabula recalent.
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 2:9)
Si vero et sonus nobis noster non rationabiliter displicet et me bene interpretatum illud vocabulum recognoscis, habes quod suscenseas Vergilio tuo, qui Herculem vestrum ad sacra, quae illi ab Evandro celebrantur, invitat hoc modo:
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 2:10)
Duo prima salva sint, ut quos paeniteat sint;
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 9:12)
Sic ergo eorum peccata compesce, ut sint quos paeniteat peccavisse.
(아우구스티누스, 편지들, 27. (A. D. 409 Epist. C) Domino Eximio Meritoque Honorabili Insigniterque Laudabili Filio Donato Augustinus In Domino salutem 1:10)
Quod sane opusculum si potuero mittere, non quidem me tibi obtemperasse, verum tamen te hoc a me tanto opere flagitasse, paenitebit.
(아우구스티누스, 편지들, 28. (A. D. 409 Epist. CI) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo et Sincerissimo Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Memorio Augustinus In Domino salutem 3:3)
Nam cum eius verba a diacono dicta recitarentur et omnia placuissent, ubi nomen interpositae necessitatis insonuit, continuo reclamatum est promissaque displicuit, tumultu recrudescente et nihil aliud quam fraude secum agi populo existimantes Quod cum sanctus filius noster vidisset, iussit inde auferri nomen necessitatis rursumque ad laetitiam populus remeavit.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 4:7)
Expectationem autem eorum quibus iuratur quisquis deceperit, non potest esse non periurus, Fiat ergo quod promissum est, et infirmorum corda sanentur, ne tanto exemplo, quibus hoc placuerit, ad imitandum periurium aedificentur, quibus autem displicet, iustissime dicant nulli nostrum credendum esse non solum promittenti aliquid sed etiam iuranti.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 13:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION