라틴어 문장 검색

quibus, crescente religione et spiritalium studiorum parilitate, accedente etiam maturioris aetatis gravitate et spiritalium sensuum illuminatione, purgatiori affectu ad altiora, quasi e vicino conscendant;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:5)
tristem praeferens vultum, pium servans affectum.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:36)
Quocirca sic colenda est amicitia, ut si forte certis ex causis admittenda videatur dissimulatio, sed simulatio numquam.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:1)
Quomodo, quaeso, dissimulatio necessaria est, quae ut mihi videtur, semper vitium est.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:3)
Distingue, rogo, inter simulationem et dissimulationem.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:8)
Porro dissimulatio dispensatoria quaedam est, vel poenae, vel correptionis dilatio, sine consensu interiori, pro loco, pro tempore, pro persona.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:19)
Sic eo tempore quo animus intentus pluribus, minus est ad ea quae dicenda sunt idoneus, vel, aliis supervenientibus causis, paululum commotior sensus ei fuerit aliquantulum perturbatus, dissimulatione opus est, donec interiori tumultu sedato, corripientem aure pacatiore sustineat.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:22)
David rex, cum praeventus concupiscentia homicidium adulterio copulasset, correpturus eum propheta nathan, regiae deferens maiestati, non subito, nec mente turbata tantae personae crimen impegit, sed congrua dissimulatione praemissa, prudenter ipsius regis contra se ipsum sententiam extorsit.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:23)
Quocirca semper in his ratio sequenda est, non affectus;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:37)
Ubi tamen virtutis invenitur aequalitas, non multum improbo, si aliquantisper affectus suas inserit partes.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:39)
cum Dominus Iesus Petrum Iohanni in hac parte praetulerit, nec ideo subtraxerit Iohanni affectum, quia Petro dederat principatum.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:41)
Petrus ergo exponitur actioni, Iohannes reservatur affectui, quia:
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:47)
Cavendum autem magnopere est, ne tenerior affectus maiores utilitates impediat;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:4)
Haec est enim amicitia ordinata, ut ratio regat affectum, nec tam quid illorum suavitas, quam quid multorum petat utilitas attendamus.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:6)
Inter utramque hanc amicitiam, memoria praeeunte discernens, video priorem inniti magis affectui, alterum rationi;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION