라틴어 문장 검색

sic attonitos ad litora pisces aequoreus populator agit rarosque plagarum contrahit anfractus et hiantes colligit oras.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:222)
Omnes tamen quam proxime alter ab altero debent habitare, ne vilici diversas partes circumeuntis sedulitas distendatur et ut inter se diligentiae et neglegentiae cuiusque testes sint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 8:2)
Ea cum spicas ediderunt, prius quam semina hient aestibus,manu carpuntur, et suspensa in sole cum adsiccuerunt, reconduntur atque ita reposita perennant diutius quam cetera.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 18:5)
Verum stabilior est vinea, et oneri sarmentorum et fructui ferendo, quae ex utraque parte iugo divincta pari libramento velut ancoris quibusdam distenditur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 17장 6:4)
illa enim pergulae magis quam vineae figuram obtinet quae supra hunc modum materiis distenditur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 21장 2:5)
cum vero vastitas operis etiam diligentissimi agricolae curam distendit,omnem scrupulum summovere debemus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 3:1)
Is nodus etiam si quattuor digitis a resectione abfuerit, inligari tamen eum, priusquam vitis findatur, conveniet, ne, cum scalpro factum fuerit iter surculo, plus iusto plaga hiet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 9:1)
Nam post solstitium cum terra aestibus hiat, curandum est, ne per rimas sol ad radices arborum penetret.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 12:6)
Mala Punica ne in arbore hient,remedio suntlapides tres, si, cum seres arborem, ad radicem ipsam collocaveris.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 16:1)
Ceterum corpus laqueatum et distentum temonibus obligatur, immotumque me-dentis arbitrio est expositum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 19장 3:1)
nam cum distendetur aqua cutis, quod vitium Graeci vocant ὕδρωπα, sub armo pellis leviter incisa perniciosum transmittat humorem, tum factum vulnus pice liquida curetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 7장 3:2)
quia cum sit aestuosissimum, non est contentum potione aquae, nisi obesam ingluviem atque distentam pabulis alvum demerserit ac refrigeraverit:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 10장 6:4)
Tum recisus utraque parte mundo vestimento contegitur, quoniam hoc quoque plurimum refert, ac si quibus rimis hiat illitis ad locum perfertur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 11:3)
sordes autem illae verborum et hians compositio et inconditi sensus redolent antiquitatem;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 21장 4:1)
quippe hiantis in magna fortuna amicorum cupiditates ipsa Galbae facilitas intendebat, cum apud infirmum et credulum minore metu et maiore praemio peccaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 12장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION