라틴어 문장 검색

O miser et insanus ille ac plus quam bestia reputandus, qui pro momentanea carnis delectatione gaudia derelinquit aeterna et perpetuae gehennae flammis se mancipare laborat!
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 2:6)
Et ideo auctoris quoque ratione tenemur in perpetuum pudicitiam conservare et castitatem, luxuriam penitus evitare, quia quod diabolo auctore constat esse perfectum nihil posset hominibus parare salubre nec aliquid conferre laudandum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 18:3)
Amor praeterea inextricabiles consuevit hominibus et mortales guerras parare ac perpetuae pacis foedera removere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 19:1)
En laeta vernantis Favon” Flamina, perpetuosque flores!
(JOSEPHUS ADDISON, AD INSIGNISSIMUM VIRUM D. THO. BURNETTUM, SACRAE THEORIAE TELLURIS AUTOREM 1:21)
vel sicut ab amicis, post diuturnam absentiam et porrigitur et suscipitur;
(DE AMICITIA, CAPUT VI. Osculum corporale quando adhibendum. Osculum spirituale. 1:6)
Cernit inoffenso uultu mentisque profundo Quomodo compositum simplex, celeste caducum, Diversum sit idem, grauidum leue, mobile certum, Obscurum lucens, preciosum uile, iocosum Flebile, perpetuum mortale, uolubile fixum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 40:6)
Ni stabili nexu, concordi federe, pace Perpetua uicibusque meis elementa ligassem, Intestinus adhuc strepitus primordia rerum Dissona concuteret germanaque bella mouerent;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:10)
Mare, tumultuosis prius fluctibus debacchatum, nunc puellaris adventus feriando solemnia, tranquillitatis pacem spondebat perpetuam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:18)
nunc in promptu vita perpetua est ei cui [0426D] contigerit hoc in praelio martyrio coronari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 54:8)
Tam nefandorum consiliorum et sceleratae conspirationis delatio pervenit in castra catholicorum virorum, Godefridi ducis et episcopi Podiensis, caeterorumque primatum quibus prae inopia annonae et diuturna lassatione, diversaque clade, non amplius quam mille valentes equi habebantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 120:5)
Nec mirum, quia diuturna obsidione novem mensium vallata, tot gentilium millia illic congregata totum consumpserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 50:3)
Verum equorum defectione eos fuisse retardatos procul dubio credat, quos aliquando pestilentia, aut diuturna fame, aut interdum fallaci Turcorum sagitta amiserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 56:2)
sicque in perpetuum exsilium transportabimur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 58:5)
facile ab hostibus superati ac detruncati prae fame diuturna, qua nimium afflicti et viribus exhausti, nulla virtute resistere potuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 42:5)
Interea dum haec obsidio fieret, et diuturnis praeliis ad invicem cives Joppe et hostes Ascalonitae contenderent, duae naves, quarum altera minor, quam vocant Galeidam, et altera major, quam vocant Dromonem, ex improviso cum Christianorum coetu advectae sunt ut adorarent in Jerusalem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 46:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION