라틴어 문장 검색

sic enim sum complexus otium ut ab eo divelli non queam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 6 2:2)
quam ob rem qui potes reperire ex eo genere hominum qui pecuniae cupiditate adducti careant iis rebus omnibus a quibus nos divulsi esse non possumus, te autem, alienum hominem, ament ex animo ac non sui commodi causa simulent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 5장 1:4)
Sit sane ita - quamquam a Polemonis et Peripateticorum et Antiochi finibus non facile divellor nec quicquam habeo adhuc probabilius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 187:1)
'te quidem, cum isto animo sis, satis laudare non possum, sed, quo est ista magis divina virtus, eo maiore a te dolore divellor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 36장 1:2)
iussit bona proscribi eius quicum familiaritas fuerat, societas erat, adfinitas liberis istius vivis divelli nullo modo poterat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 6장 3:6)
Corpus inane animae frigus letale secutum est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 47:10)
Utque malum late solet inmedicabile cancer serpere et inlaesas vitiatis addere partes, sic letalis hiems paulatim in pectora venit vitalesque vias et respiramina clausit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 64:15)
Nostrum divellite corpus, et scelerata fero consumite viscera morsu, o quicumque sub hac habitatis rupe, leones.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 12:5)
properare iubet, divulsaque remis unda sonat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 11:30)
Vis tamen illa mali postquam consumpserat omnem materiam dederatque gravi nova pabula morbo, ipse suos artus lacero divellere morsu coepit et infelix minuendo corpus alebat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 88:3)
Ter pedis offensi signo est revocata, ter omen funereus bubo letali carmine fecit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 46:6)
Iamque labant cunei, spoliataque tegmine cerae rima patet praebetque viam letalibus undis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 59:1)
solido divellere dumo annosam pinum magno molimine temptat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 38:2)
Dixit et in pectus tum demum vulnera passum, qua patuit ferro, letalem condidit ensem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 34:1)
Dixit et auro fulgentem ramum silva Iunonis Avernae monstravit iussitque suo divellere trunco.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 17:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION