라틴어 문장 검색

Calefactio, quam immanis nonnullarum divitum Nationum consumptio concepit, pauperiora terrae loca afficit, in Africa potissimum, ubi calor auctus una cum siccitate valde pernicioseque culturae proventibus nocet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 66:5)
"uolo, inquit, aliquis filium abdicet, qui petiit a patre paupere, ut in adoptionem diuiti daretur;"
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 23:6)
diues nihil aliud quam nos pauperes existimare, nos nihil aliud quam innocentes, inter cotidianas acies semper inuicti.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Iniuriarum sit actio. Quidam cum haberet filium et diuitem inimicum, occisus inspoliatus inuentus est. adulescens sordidatus diuitem sequebatur; diues eduxit in ius eum et postulauit ut si quid suspicaretur, accusaret se. pauper ait: accusabo cum potero, e 7:4)
Quemadmodum etiam pedibus suis poterit iter conficere, escendere tamen vehiculum malet, sic pauper etsi poterit esse, dives volet.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 120:2)
Pauper cum haberet filium et diuitem inimicum filiam habentem, peregre profectus est.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Gener inimici divitis.1)
Quis est pauper? qui sibi videtur dives.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 571)
Cuncta, quae sibi a regibus uel diuitibus saeculi donabantur, mox pauperibus, qui occurrerent, erogare gaudebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. V.7)
nos divitem istum meminimus atque iste pauperes nos:
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 112)
Pauper et dives inimici erant, ait Trimalchio Quid est pauper?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 48:11)
Et Salomon in Proverbiis dixit, Eciam proximo suo pauper odiosus erit, amici vero divitum multi.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 39:48)
pauper enim fis appetendi egestate, diues non egendi satietate, quippe qui inopia desiderio, opulentia fastidio cernuntur.
(아풀레이우스, 변명 19:10)
Nec quisquam erit homo nostrorum temporum, qui se in illo iudicio de sua possit infidelitate defendere, cum Christum cantet et iustus ad aequitatem et periurus ad fraudem et rex ad imperium et miles ad pugnam et maritus propter regimen et uxor propter obsequium et pater propter praeceptum et filius propter oboedientiam et dominus propter dominationem et servus propter famulatum et humilis ad pietatem et superbus ad aemulationem et dives, ut porrigat, et pauper, ut sumat, et ebriosus ad phialam et mendicus ad ianuam et bonus, ut praestet, et malus, ut fallat, et Christianus venerator et paganus adulator;
(아우구스티누스, 편지들, 55. (A. D. Epist. CCXXXII) Dominis Praedicabilibus et Dilectissimis Fratribus Madaurensibus, Quorum Per Fratrem Florentium Epistulam Accepi, Augustinus 4:5)
an fortasse toros eunuchi pauperis odit et te nunc inopem dives amare negat?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:28)
adfatim dives est, qui cum Christo pauper est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 1:15)
inprobi autem et avari, quoniam incertas atque in casu positas possessiones habent et plus semper adpetunt nec eorum quisquam adhuc inventus est, cui quod haberet esset satis, non modo non copiosi ac divites, sed etiam inopes ac pauperes existinandi sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 2장 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION