라틴어 문장 검색

Pro eo quod apud nos dicitur Deus, Hebraica veritas habet, Eloim, quod est plurale hujus singularis, quod est El. Quare ergo non dictum est El, quod est Deus, sed Eloim, quod apud Hebraeos dii sive judices interpretatur, nisi hoc ad multitudinem personarum accommodetur, ut videlicet eo modo insinuetur pluralitas in Deo, quomodo et Trinitas;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 20:4)
Quid etiam apertius ad documentum Trinitatis esse potest, quam illud quod postea in creatione hominis subjungitur, dicente Domino:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 20:26)
Faciamus, nisi ut cooperatio totius Trinitatis exprimatur?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 20:28)
Bene autem ad imaginem, et similitudinem Trinitatis, hoc est ad expressam similitudinem quamdam trium personarum, homo fieri dicitur, qui et Patrem per potestatem, quam in caeteras creaturas accepit, imitatur;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 21:1)
Ad hanc quoque pluralitatem divinarum personarum illud attinere videtur quod in sequentibus per serpentem dictum est:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 21:3)
Eritis sicut dii (Gen. III, 5), quod, ut superius dictum est, in Hebraico sonat eloim, id est divinae personae potius quam dii diversi, nec non et illa Dominica increpatio:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 21:4)
Ait, inquam, distinctionem Trinitatis patenter insinuans:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 22:6)
Qui et alibi unitatem pariter cum Trinitate insinuat dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 22:9)
Trina quippe confessio Dei, Trinitatem exprimit personarum, Patris scilicet, et Filii, et Spiritus sancti.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 22:13)
Bene autem Filium Dei designans addidit, noster, quasi eum participem nostrae naturae, et a Patre nobis esse datum ostendens, cum per Incarnationem Verbi divina nos sapientia illuminavit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 22:14)
Tale est sapientiam ludere coram Patre, et cum ipso cuncta componere, ac si dixerit ipsam divinam potentiam omnia in sapientia pro bonitatis suae arbitrio disponere, ut in ipso ludo ipsum bonitatis effectum intelligamus, de quo scriptum est:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 23:35)
In eodem quoque libro apertissime peccatorum remissionem consistere in incarnatione divinae sapientiae quae Christus est prophetat dicens, peccata David per Christum purgata esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 24:1)
XV. Nunc autem post testimonia prophetarum de fide sanctae Trinitatis, libet etiam testimonia philosophorum supponere, quos ad unius Dei intelligentiam cum ipsa philosophiae ratio perduxit, qua, juxta Apostolum:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 29:1)
Scientia inflat (I Cor. VIII, 1), ex ipsa divinae notitiae praerogativa superbiendo reprobi facti sunt;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 30:4)
Cujus tamen sapientiae excellentia ipsius etiam Domini testimonio omnibus praeferenda, per concupiscentiam carnalesque voluptates devicta idololatriae consensit, divino cultu derelicto, quem in Scripturis suis et docebat et praedicabat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 30:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION