라틴어 문장 검색

sicut enim radiatio periodi dispositionem ordinis esse et durationis imprimit rebus naturalibus, ita imprimit artificiatis.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 17:2)
Validum enim et acutum, et omni gladio acutius est, penetrans usque ad divisionem animae et spiritus, artuumque et medullarum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 5:15)
percussor autem qui tamen non ex dispositione, sed praeter voluntatem fecerit homicidium, divinae minister est ultionis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 4:26)
Oblationem autem atque orationem oportet non confusam esse, sed competenti divisione distinctam.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 5:1)
multo magis in oratione atque oblatione, quae nisi certas divisiones habeat, fit obscurior.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 5:3)
Defuit itaque ei divisio, ideoque responsum ait:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 5:29)
Ubi deest divisio, ibi totum sacrificium refutatur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 5:32)
Ergo si tamquam pubescens adolescat fides, quae defectum senescentis devotionis ableget, et spiritu ferveat, et congrua distinctione teneatur mensura legitimae divisionis, et assiduitas commendet gratiam;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 6:15)
Etenim divisionis hic ordo est, ut prima secundis, non primis secunda praecurrant;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 7:19)
Hinc enim etiam poeta usurpavit, ut dispositionem dimicaturi ita ordinaret exercitus;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 16장 3:5)
Nos igitur hujusmodi divisionem teneamus;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 5:9)
Hinc etenim insidiae, hinc pericula frequentiora hominibus comparantur, et ut specialia comprehendamus, quod fratribus specialius in haereditatis divisione frequenter odia succrescunt.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 3:2)
Brevis divisio ac descriptio Galliarum;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 11장1)
Ergo quoniam negotiis difficillimis quoque saepe dispositio tempestiva prospexit, et statum nutantium rerum, recto consilio in bonam partem accepto, aliquotiens divina remedia repararunt, hic quaeso vallo fossaque circumdati, divisis vigiliis, quiescamus, somnoque et victu congruis potiti pro tempore, pace dei sit dictum, triumphaturas aquilas et vexilla victricia primo lucis moveamus exordio.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 12:1)
Denique, inusitato exemplo, id petendo Caesar impetraverat a praefecto, ut secundae Belgicae multiformibus malis oppressae, dispositio sibi committeretur, ea videlicet lege, ut nec praefectianus nec praesidialis apparitor ad solvendum quemquam urgeret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 3장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION