라틴어 문장 검색

visa pavens castis Hecates excedere lucis;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 357:1)
sensit diva dolos iam pridem sponte requirens Colchida et invisi genus omne excindere Phoebi.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 488:1)
frater adhuc Amyci maerens nece cunctaque divum turba fremant, quorum nati cecidere cadentque.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 656:1)
ergo ubi diva rates hostemque accedere cernit, ipsa subit terras tempestatumque refringit
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C Valeri Flacci Argonautiocon Liber Octavus. 342:1)
Veniam peto pudentem, ut, si quicquam animo tuo cupisti quod castum expeteres et integellum, conserves puerum mihi pudice, non dico a populo:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 152)
nam castum esse decet pium poetam ipsum, versiculos nihil necesse est, qui tum denique habent salem ac leporem, si sunt molliculi ac parum pudici et quod pruriat incitare possunt, non dico pueris, sed his pilosis, qui duros nequeunt movere lumbos.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 162)
qui natam possis complexu avellere matris, complexu matris retinentem avellere natam et iuveni ardenti castam donare puellam.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , youths27)
cum castum amisit polluto corpore florem, nec pueris iucunda manet nec cara puellis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , youths42)
hunc simul ac cupido conspexit lumine virgo regia, quam suavis exspirans castus odores lectulus in molli complexu matris alebat, quales Eurotae progignunt flumina myrtos aurave distinctos educit verna colores, non prius ex illo flagrantia declinavit lumina quam cuncto concepit corpore flammam funditus atque imis exarsit tota medullis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 1:4)
o nimis optato saeclorum tempore nati heroes, salvete, deum genus, o bona matrum progenies, salvete iterum vos ego saepe meo, vos carmine compellabo, teque adeo eximie taedis felicibus aucte Thessaliae columen Peleu, cui Iuppiter ipse, ipse suos divum genitor concessit amores.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 647)
inde pater divum sancta cum coniuge natisque advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens unigenamque simul cultricem montibus Idri:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 11:7)
praesentes namque ante domos invisere castas heroum et sese mortali ostendere coetu caelicolae nondum spreta pietate solebant.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 25:2)
saepe pater divum templo in fulgente, revisens annua cum festis venissent sacra diebus, conspexit terra centum procumbere tauros.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 25:3)
at certe semper amabo, semper maesta tua carmina morte canam, qualia sub densis ramorum concinit umbris Daulias absumpti fata gemens Ityli, - sed tamen in tantis maeroribus, Ortale, mitto haec expressa tibi carmina Battiadae, ne tua dicta vagis nequiquam credita ventis effluxisse meo forte putes animo, ut missum sponsi furtivo munere malum procurrit casto virginis e gremio, quod miserae oblitae molli sub veste locatum, dum adventu matris prosilit, excutitur;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 654)
abiunctae paulo ante comae mea fata sorores lugebant, cum se Memnonis Aethiopis unigena impellens nutantibus aera pennis obtulit Arsinoes elocridicos ales equus, isque per aetherias me tollens avolat umbras et Veneris casto conlocat in gremio.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 6624)

SEARCH

MENU NAVIGATION