라틴어 문장 검색

Quod petit amitens, perdens quod postulat, optans Quod sibi mentitur, falsum uenatur honorem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:19)
Qualiter alternans uultus erroris in ortu Fit puer inque die medio iuueneseit adultus, Mentiturque uirum tandem totusque senescit Vespere:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 22:4)
Illic ense carens, ensem mentitur Orion, Sub pugne facie sine bello bella minatur Emoniusque senex, archu dictante, sagitam Excitat ad motum, nullo tamen illa uolatu Effugit, aut monitus arcus euadit eundo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 2:4)
Ergo succumbit Fidei Natura dolensque Cedit uictrici, quod non uult uelle coacta.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:15)
Hos casus miserata dolet mentisque rigorem Exuit, in gemitus erumpens, fractaque parumper Magestas animi molescere cogitur, exit Duricies et sola tenet miseracio mentem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:3)
Hos gemit excessus, errores luget, abusus Deplorat mundumque dolet sub nocte iacere.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 10:4)
Hec docet ut miseri lacrimas, incommoda, casus Iudicet esse suos, ne se putet esse beatum, Dum superesse uidet in multis unde dolendum, Deffendat uiduas, miseros soletur, egenos Sustentet, pascat inopes faueatque pupillos.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 24:3)
Hec est inconstans, incerta, uolubilis, anceps, Errans, instabilis, uaga, que, dum stare putatur, Occidit et falso mentitur gaudia risu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:7)
Ergo dolos languere dolet gemitusque silere Ingemit atque suos luget torpescere luctus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 8:4)
Monstraque mentitur, monstris maiora loquendo, Dum sceleri scelus accumulat Furiisque furorem Addit et Eumenides solito plus posse fatetur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 20:2)
Ergo Senecta, uidens proprium nil posse furorem, Miratur seseque dolet sine uulnere uinci;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:11)
Iam Dolor ipse dolet, perdens fomenta doloris, Deprimitur Pressura, cadunt Lamenta, Ruine Depereunt omnisque perit uiolencia Luctus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 10:4)
Nunc mea tela iacent, quibus olim uictus Achilles Cessit, degeneri mentitus ueste puellam;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 12:19)
Dum blandis precibus mentitur uerba precantis, Euocat occulte gladium, maturius ensem Nudat, et ingeminans ictus, ad uulnera ferrum Inuitat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 16:20)
Non modo Pelides mentitur virginis actus, Ut sic virgineum se probet esse virum;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:31)

SEARCH

MENU NAVIGATION