라틴어 문장 검색

Si nihil invasit, puerum tunc arte dolosa Circuit et soleas subripit ipse suas.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LIX9)
Non mendax stupor est, nec fingitur arte dolosa.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CCX Morio1)
nam iam supra dixit 'urbe, domo socias'. dicitur autem 'o tectis succedite', ut succeditque gemens stabulis, et tecto adsuetus coluber succedere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6272)
palladis arte aut ingeniose, aut dolose, ac si diceret, consilio iratae deae, quae fuit inimica Troianis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1516)
ut alibi ciconiam per periphrasin posuit candida venit avis longis invisa colubris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2542)
quia Tiberim libri augurum colubrum loquuntur, tamquam flexuosum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 953)
et alii hic distinguunt et subaudiunt 'mos est' aut 'placet', ut sit sensus 'cui tolerare colo vitam tenuique Minerva mos est' vel 'placet' et sic inferunt 'inpositum cinerem et sopitos suscitat ignes', ut e contra Horatius incedis per ignes suppositos cineri doloso.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4094)
nam in secundo carminum dicit de histo- riis "periculosae plenum opus aleae tractas et incedis per ignes suppositos cineri doloso", item paulo post "pau- lum severae musa tragoediae desit theatris". quem carmen suum, licet rusticum, tamen amare confirmat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 842)
unde ipse alibi adversus colubros hoc dicit adhiberi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3910)
Hunc quoque timore postquam complevit locum, Dolosa tuto condidit sese cavo.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Aquila, feles, et aper.11)
Scio quem lacessam, cui dolosa blandiar;
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Cornix et ovis: Multos lacessere debiles et cedere fortibus.6)
unde frequens illa est infestaque terra colubris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 62:8)
et te flava comas frugum mitissima mater sensit equum, sensit volucrem crinita colubris mater equi volucris, sensit delphina Melantho.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 11:8)
"O positi sub terra numina mundi, in quem reccidimus, quidquid mortale creamur, si licet et falsi positis ambagibus oris vera loqui sinitis, non huc, ut opaca viderem Tartara, descendi, nec uti villosa colubris terna Medusaei vincirem guttura monstri:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 4:4)
ecce latens herba coluber fugientis adunco dente pedem strinxit virusque in corpore liquit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 82:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION