라틴어 문장 검색

haec te non thiasis procax dolosis falsi numinis induit figura, ipsum sed colit et frequentat ipsum imis altius insitum medullis, ac solacia vana subministrat vultus, qui simili notatus auro stratis praenitet incubatque somno securae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, genethliacon Lucani ad Pollam41)
"quid si insidiis et fraude dolosa rex agit, extrema est cui nostra in sorte timori nobilitas tuaque ante duces notissima virtus?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권309)
acerbitas in dilectu non damno modo civium sed etiam laceratione corporum lata, partim virgis caesis qui ad nomina non respondissent, partim in vincula ductis, invisa erat, et ante omnia invisum ipsum ingenium atrox cognomenque Imperiosi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 34:1)
ibi foeda laceratio corporis facta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 351:2)
is finis lacerationi fuit, sepultumque Consentiae quod membrorum reliquum fuit cura mulieris unius, ossaque Metapontum ad hostes remissa, inde Epirum devecta ad Cleopatram uxorem sororemque Olympiadem, quarum mater magni Alexandri altera, soror altera fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 353:1)
qui non cunctanter contulere, sine contumelia et laceratione corporum dimissi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 490:1)
captivos cum foeda laceratione interficiunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 198:2)
Iam ego parabo aliquam dolosam fidicinam, nummo conducta quae sit, quae se emptam simulet, quae senes duo docte ludificetur.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 255)
Paulisper tace, dum ego mihi consilia in animum convoco et dum consulo quid agam, quem dolum doloso contra conservo parem, qui illam hic vidit osculantem, id visum ut ne visum siet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 274)
Ingredere in viam dolose:
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 27)

SEARCH

MENU NAVIGATION