라틴어 문장 검색

Ideoque me vestro dominatui volo subiicere, supplici a vobis orationis affatu deposcens ut vestra in hoc facto mihi iuvamina porrigatis, et ut de vestro mihi concedatis assensu, quatenus vestrae dominationis intuitu licenter valeam amorem mihi dominae pulchrioris adscribere."
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 2:3)
"Male huc te, iuvenis, Britannia misit, quia in hac solitudine gladii morte peribis, nec tuae unquam dominae huius regni scies redicere nova.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 8:6)
In digniori vero parte palatii in aureo throno rex sedebat Arturus, et circa eum residebant dominae pulchriores, quarum mihi non potuit esse numerus manifestus, et stabant coram eo milites multi et decori aspectus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 21:5)
"Quia dominae gaudeo pulchrioris amore quam aliquis istius curiae miles.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 21:16)
" Qua etiam sumpta et abeundi curialiter accepta licentia ad silvae dominam modico temporis spatio sine alicuius contradictione reversus est.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 21:27)
Has autem regulas, ut dixi, secum Brito praefatus adduxit et ex parte regis amoris illi dominae, pro cuius amore tantas fuerat passus angustias cum ipso repraesentavit accipitre.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 27:1)
Quae etiam ipsius militis agnita fide plenaria ac eiusdem strenuitatis audacia plenius intellecta labores illius suo remuneravit amore, et curia dominarum plurimarum atque militum convocata regulas praedictas patefecit amoris et eas singulis amantibus sub regis amoris interminatione firmiter conservandas iniunxit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 27:2)
Sed et nulla mulier invenitur ex tam infimo genere nata, quae se non asserat egregios habere parentes et a magnatum stipite derivari, et quae se omni iactantia non extollat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 38:3)
Agnosco faciem ambiguam, mixtosque parentes.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 14:6)
Saepe improvisas mactabat, saepe juvabat Diripere aut nidum, aut ulcisci in prole parentem.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 4:4)
Ex quo, domina mater, misericordie uestre gratiam promerui, semper uobis in omnibus fidelis fui, tanquam proprius seruus.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:2)
Qualiter exemplum de se parit, immo recisa Parte sui, curtata parens sibi pignora gignit;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:18)
Quomodo Virgo parit, gignens manet integra, simplex Sese multiplicat, de sese gignit et in se Incorrupta manet, partus imitata parentis;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:20)
Preterea dotes natiuas aggerat ipsa Nobilitas generis, Pyroum namque parentem Iactat et in speculo prolis pater ipse resultat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 6:6)
Hunc dedit in munus Iouialis gracia matri Nature, cuius grates dantisque fauorem Accumulat doni meritum, quo munere maius Nil potuit tantus tante conferre parenti.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 6:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION