라틴어 문장 검색

Hanc enim necessitatem non propria facit natura sed condicionis adiectio;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 4:4)
haec igitur ad intuitum relata diuinum necessaria fiunt per condicionem diuinae notionis, per se uero considerata ab absoluta naturae suae libertate non desinunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 4:7)
Quid igitur refert non esse necessaria, cum propter diuinae scientiae condicionem modis omnibus necessitatis instar eueniet?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 4:9)
Ipse interea ex perfugis et incolis cognitis condicionibus Scipionis et qui cum eo bellum contra se gerebant, mirari – regium enim equitatum Scipio ex provincia Africa alebat – tanta homines esse dementia ut malint regis esse vectigales quam cum civibus in patria in suis fortunis esse incolumes.
(카이사르, 아프리카 전기 8:6)
Postquam nulla condicione cogere adversarios poterat, ut in aequum locum descenderent legionumque periculum facerent, neque ipse propius hostem castra ponere propter aquae penuriam se posse animadvertebat, adversarios non virtute eorum confidere, sed aquarum inopia fretos despicere se intellexit, II Non. Apr.
(카이사르, 아프리카 전기 79:1)
Quibus metu exsanguibus de vitaque ex suo promerito desperantibus subito oblata salute libentes cupidique condicionem acceperunt petieruntque a Caesare ut universis CCC uno nomine pecuniam imperaret.
(카이사르, 아프리카 전기 90:4)
pari idem condicione Pompeius facit.
(카이사르, 히스파니아 전기 5:7)
Ita diebus compluribus [consumptis] cupiebat Caesar, si qua condicione posset, adversarios in aequum locum deducere et primo quoque tempore de bello decernere.
(카이사르, 히스파니아 전기 5:12)
Quibus respondit Caesar se condiciones dare, non accipere consuevisse.
(카이사르, 히스파니아 전기 13:10)
Interdum aequitas loci adversarios efflagitabat ut tali contenderent condicione ad victoriam.
(카이사르, 히스파니아 전기 29:12)
Congressus enim et clamor, quibus rebus maxime hostis conterretur, in conlatu pari erat condicione.
(카이사르, 히스파니아 전기 31:2)
paratam enim omnem multitudinem esse, confectam taedio puellae, fiduciario regno, dominatione crudelissima Ganymedis, facere id quod rex imperasset;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 23:2)
Domitius autem, cum Caesaris magis periculo quam suo commoveretur neque se tuto discessurum arbitraretur, si condiciones quas reiecerat rursus appeteret aut +sine causa+ discederet, ex propinquis castris in aciem exercitum eduxit;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 39:1)
reges, tyrannos, dynastas provinciae finitimos, qui omnes ad eum concurrerant, receptos in fidem condicionibus impositis provinciae tuendae ac defendendae dimittit et sibi et populo Romano amicissimos.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 65:6)
Haec quo facilius certisque condicionibus fiant et iureiurando sanciantur, aut ipse propius accedat aut se patiatur accedere:
(카이사르, 내란기, 1권 9:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION