라틴어 문장 검색

Etenim male admodum agitur cum republica si illi qui erga imperium bene affecti sunt discordiarum pleni existant, qui vero infensi et maligni arcte coniungantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 22:3)
Quando religio recepta discordiis laceratur, sanctitas item professorum labefacta est et scandalo exposita, simulque tempora stupida, indocta, et barbara sunt, a novae alicuius sectae ortu merito metuendum, praecipue si eo tempore ingenium aliquod intemperans et paradoxa spirans suboriatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 5:2)
Confidite, filii, clamate ad Deum, et eripiet vos de dominatione, de manu inimicorum.
(불가타 성경, 바룩서, 2장21)
Quod si institerit bellum Romanis prius aut omnibus sociis eorum in omni dominatione eorum,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장24)
Inde cum improbis graues inexorabilesque discordiae et, quod conscientiae libertas habet, pro tuendo iure spreta potentiorum semper offensio.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 1:14)
Satisne in me magnas uideor exacerbasse discordias?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 2:7)
An nulla est discordia ueris
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VI 6:1)
paratam enim omnem multitudinem esse, confectam taedio puellae, fiduciario regno, dominatione crudelissima Ganymedis, facere id quod rex imperasset;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 23:2)
Nam C. Curio, tribunus plebis, cum Caesaris causam dignitatemque defendendam suscepisset, saepe erat senatui pollicitus, si quem timor armorum Caesaris laederet, et quoniam Pompei dominatio atque arma non minimum terrorem foro inferrent, discederet uterque ab armis exercitusque dimitteret: fore eo facto liberam et sui iuris civitatem.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 53장4)
Non posse vero conprehendi patere ex eorum, qui de his disputarunt, discordia, cum de ista re neque inter sapientiae professores, neque inter ipsos medicos conveniat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium74)
Non posse uero conprehendi patere ex eorum, qui de his disputarunt, discordia, cum de ista re neque inter sapientiae professores, neque inter ipsos medicos conueniat.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 28:1)
Non posse vero comprehendi, patere ex eorum, qui de his disputarunt, discordia;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 28:1)
geminas inter discordia partes hoc auctore fuit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:306)
in fratres medio discordia Mauro nascitur et mundus germanaque dissidet aula?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:150)
per solitas venere vias, aditusque sequendos barbarico Romana dedit discordia bello.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:98)

SEARCH

MENU NAVIGATION