라틴어 문장 검색

ab hoc sermone cum digressi essent, et Appius quamvis ferociter loquentem collegam non dubitaret tamen litteras super tanta re ab Roma exspectaturum, Fulvius, ne id ipsum impedimentum incepto foret, dimittens praetorium tribunis militum ac praefectis socium imperavit uti duobus milibus equitum delectis denuntiarent ut ad tertiam bucinam praesto essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 209:1)
vos duo eritis atque amica tua erit tecum tertia?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 4124)
chromati duo hemitonia in ordine sunt composita, tertium trium hemitoniorum est intervallum;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 4장18)
deinde ruderi novo tertia pars testae tunsae admisceatur, calcisque duae partes ad quinque mortarii mixtionibus praestent responsum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장25)
Hoc quoque videndum est, quoniam, cum duae partes ex minore plus in maioribus sunt, tertii semper vocabulum subauditur, ut superbipartiens qui dicitur, quoniam duas minoris numeri tertias partes habet, dicatur superbipartiens tertias;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De tertia inaequalitatis specie, quae dicitur superpartiens deque eius speciebus earumque generationibus. 7:1)
sed quo niam duobus superioribus de morte et de dolore dictum est, tertius dies disputationis hoc tertium volumen efficiet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 6:6)
Tum demum adunatis undique omnibus copiis Redonas civitatem terminis Brittaniae contiguam venit et inde diviso in tres partes exercitu duabusque partibus filiis suis Pippino et Hludowico traditis tertiaque secum retenta Brittaniam ingressus totam ferro et igni devastavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 298:7)
Ac dum is, ientaculum ambulatorium, prata quae praeterit ore in latus detorto pronus affectat, duobus comitum, qui forte paululum processerant, tertium me facio.
(아풀레이우스, 변신, 1권 2:3)
Praeterea vir acerrimae in studio litterarum diligentiae M. Tullius non sola esse haec duo verba dixisset, si reperiri posset ullum tertium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, III 8:1)
Veluti cum quis inter principes duos negotietur ut eos ad bellum indicendum principi tertio concitet, atque hoc ut efficiat unius copias apud alterum supra modum et veritatem vicissim attolat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LII. [= English LIV] DE VANA GLORIA 1:12)
Et erit in omni terra, dicit Dominus: partes duae in ea dispergentur et deficient, et tertia pars relinquetur in ea;
(불가타 성경, 즈카르야서, 13장8)
ex his duo eodem nomine morbo naturae debitum reddiderunt, tertius ab Artabano praefecto ferro interemptus est.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 5:1)
A duobus indicibus, sicut supra diximus, delatus tertium iam annum custodiebatur in vinculis.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 1장 7:1)
Ac duabus iis personis, quas supra dixi, tertia adiungitur, quam casus aliqui aut tempus imponit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 148:1)
Nam qui e divisione tripertita duas partes absolverit, huic necesse est restare tertiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 11:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION