라틴어 문장 검색

Nec sicci sint oculi tui, amisso amico, nec fluant:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 9:8)
Et bene possunt vocarimulieres adjutiorum et sic per consequentiam consilium, nam sine auxilioet consilio mulierum mundus durare non valeret.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 35:4)
nam sicut corpus sine anima vivere non potest, ita sine temporali substantia et opibus non potest durare.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 251:6)
Ambulare itaque debemus ita ut lumen duret nec extinguatur, quod facere possumus duobus modis, videlicet:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 18:1)
hoc enim magis tibi durabit, quam mille thesauri magni et pretiosi."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 10:8)
Qui parce sua dispendit, diu durant ei possessa.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 142:2)
Quidam habuit virgultum, in quo rivulis fluentibus herba viridis eratet pro habilitate loci conveniebant ibi volucres modulamine vocum cantusdiversos exercentes.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 149:1)
Fluit enim a multis stellis et sitibus et imaginibus et radiationibus et coniunctionibus et praeventionibus et multiplicibus angulis, qui describuntur ex intersecationibus radiorum caelestium corporum et productione radiorum super centrum, in quo solo, sicut dicit Ptolemaeus, omnes virtutes eorum quae sunt in caelesti circulo, congregantur et adunantur.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 7:5)
Septima mutatione motus per virtutes motivas omnibus membris a corde in fluitur.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:29)
Item cur Moyses dixerit illud quadraginta diebus et quadraginta noctibus duravisse;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 1:2)
Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 5:24)
Et ideo ad potum necessarium fontes et flumina convenit derivare, quae non utique manu hominis effecta, sed Domini Dei nostri jussu et operatione fluxerunt.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 5:6)
Haec dum Mediolani aguntur, militarium catervae ab oriente perductae sunt Aquileiam, cum aulicis pluribus, membris inter catenas fluentibus, spiritum trahentes exiguum vivendique moras per aerumnas detestati multiplices.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 3장 1:1)
qui fluentes per Lugdunensem, post circumclausum ambitu insulari Parisiorum castellum, Lutetiam , consociati, meantesque protinus prope astra Constantia funduntur in mare.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 11장 3:2)
A Poeninis Alpibus effusiore copia fontium Rhodanus fluens, et proclivi impetu ad planiora degrediens, proprio agmine ripas occultat, et paludi sese ingurgitat, nomine Lemanno, eamque intermeans, nusquam aquis miscetur externis, sed altrinsecus summitates undae praeterlabens segnioris, quaeritans exitus, viam sibi impetu veloci molitur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 11장 16:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION