라틴어 문장 검색

Calciamentis quoque humilioribus primo tempore utendum, ne uinctura talum ipsum laedat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 22장 2:3)
Fascia tantummodo calcem quoque debet comprehendere, ne, cum mediam plantam imumque eius uinciri necesse est, liber talus in medio relictus materiam pleniorem recipiat ideoque suppuret.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 23장 1:2)
quia non ubique mitti potest, sed in temporibus, in brachiis, juxta talos.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, X De sanguinis missione per venam - . 12:6)
Ea vero, quae contraria his sunt, decedentis ejus notae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, II Quomodo morbi cognoscantur, et an crescant, consistent, aut minuantur. 3:2)
Incidendum quoque est super talum, quatuor fere digitis, ex parte interiore, qua per aliquot dies frequens humor feratur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 12:3)
Quod ad medicum vero pertinet, ultimum est, juxta talum ex utroque crure paulum sanguinis mittere;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIII De Comitiali morbo. 7:9)
sed satis est infra inguina, et super talos, summosque humeros, etiam brachia.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XI De sanguinis sputu. 7:3)
In testiculis vero, si qua inflammatio sine ictu orta est, sanguis ex talo mittendus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 21:1)
Quod si fistulae metus ex his causis, quas proposui, subesse videbitur, quo facilius claudatur ea, vel certe coangustetur, in anum quoque danda plumbea fistula est, extentisque cruribus femina talique inter se deligandi sunt, donec, qualis futura est, cicatrix sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVII De cancro qui excisa vesica nascitur. 8:5)
Id brevius, supraque tenuius, ad ipsos talos intumescit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 26:3)
Excipitur autem crus infra osse transverso talorum;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 27:1)
idque ipsum super os calcis situm est, quod quadam parte sinuatum, quadam excessus habens, et procedentia ex talo recipit, et in sinum ejus inseritur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 27:2)
Fere vero inter quartum decimum et unum et vicesimum diem sanescunt maxilla, malae, jugulum, pectus, latum os scapularum, costae, spina, coxarum os, tali, calx, manus, planta:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VII De maxilla fracta, et quibusdam ad omnia ossa pertinentibus. 5:3)
ut malae, pectus, latum os scapularum, costae, spina, coxarum os, tali, calx, manus, planta.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VIII De jugulo fracto. 7:2)
et interdum a saltu calcis os a talo, quod raro tamen fit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XI De ossibus luxatis. 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION