라틴어 문장 검색

Igitur coepit non sibi dominationem parare nec tacite, sed patriae, nominis, togae, fascium oblitus totus in monstrum illud ut mente, ita amictu quoque cultuque desciverat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM ANTONIO ET CLEOPATRA 3:1)
sicut quadripedum cum primis esse videmus in genere anguimanus elephantos, India quorum milibus e multis vallo munitur eburno, ut penitus nequeat penetrari:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 13:5)
nec refert utrum nos in loca deveniamus nobis adversa et caeli mutemus amictum, an caelum nobis ultro natura corumptum deferat aut aliquid quo non consuevimus uti, quod nos adventu possit temptare recenti.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 36:12)
Simulachrum huius deae in monte Libano fingitur capite obnupto, specie tristi, faciem manu laeva intra amictum sustinens, lacrimae visione conspicientium manare creduntur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 5:1)
Fuit enim vestitu ad munditiem curioso, et ut bene amictus iret, faciem in speculo quaerebat, ubi se intuens togam corpori sic applicabat, ut rugas non forte sed industria locatas artifex nodus astringeret et sinus ex conposito defluens modum lateris ambiret.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 4:2)
triclinia lectis eburneis strata fuerunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 11:2)
At Venus obscuro gradientes aere sepsit, Et multo nebulae circum dea fudit amictu, Cernere ne quis eos, neu quis contingere posset, Molirive moram aut veniendi poscere causas.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IV. 8:1)
humero simul exuit ensem Auratum, mira quem fecerat arte Lycaon Gnosius atque habilem vagina aptarat eburna.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IX. 5:2)
latuit plebeio tectus amictu Omnis honos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:9)
Infulaque in geminos discurrit candida postes, Legitimaeque faces, gradibusque adclivis eburnis Stat torus, et picto vestes discriminat auro:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:18)
Balteus haud fluxos gemmis adstrinxit amictus, Colla monile decens, humerisque haerentia primis Suppara nudatos cingunt angusta lacertos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:21)
quamquam plebeio tectus amictu, Indocilis privata loqui.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:46)
Discolor et vario furialis cultus amictu Induitur, vultusque aperitur, crine remoto, Et coma vipereis substringitur horrida sertis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:14)
Regem parere iubenti Ardua non piguit, positisque insignibus aulae Egreditur, famuli raptos indutus amictus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:13)
Sic ubi fata, caput ferali obduxit amictu, Decrevitque pati tenebras, puppisque cavernis Delituit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 1:67)

SEARCH

MENU NAVIGATION