라틴어 문장 검색

intellexit haec Tiberius, ut erant magis quam ut dicebantur, perstititque intercedere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 70장6)
Dictis dein sententiis ut Serenus more maiorum puniretur, quo molliret invidiam, intercessit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 30장1)
ita castigandae plebi compositum senatus consultum prisca severitate neque segnius consules edixere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 13장3)
qua damnata cum praemium accusatori decerneretur, Iunius Otho tribunus plebei intercessit, unde illis odia, mox Othoni exitium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 47장3)
et edixit Caesar, ne quis magistratus aut procurator in provincia obtineret spectaculum gladiatorum aut ferarum aut quod aliud ludicrum ederet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 31장4)
filium eius Nerullinum adgressis accusatoribus per invidiam patris et crimina repetundarum intercessit princeps tamquam satis expleta ultione.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 43장12)
Ergo edixit princeps ut leges cuiusque publici, occultae ad id tempus, proscriberentur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 51장1)
prodigia quoque crebra et inrita intercessere:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 12장5)
accusati post sepulturam decretumque ut more maiorum punirentur, et Nero intercessit, mortem sine arbitro permittens:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 11장8)
aderat consilio Rusticus Arulenus, flagrans iuvenis, et cupidine laudis offerebat se intercessurum senatus consulto:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 26장10)
id filiae quoque uxorique praeceperim, sic patris, sic mariti memoriam venerari, ut omnia facta dictaque eius secum revolvant, formamque ac figuram animi magis quam corporis complectantur, non quia intercedendum putem imaginibus quae marmore aut aere finguntur, sed, ut vultus hominum, ita simulacra vultus imbecilla ac mortalia sunt, forma mentis aeterna, quam tenere et exprimere non per alienam materiam et artem, sed tuis ipse moribus possis.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 46장 3:1)
is consilio intercessit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 19장9)
ceteri consulatus ex destinatione Neronis aut Galbae mansere, Caelio ac Flavio Sabinis in Iulias, Arrio Antonino et Mario Celso in Septembris, quorum honoribus ne Vitellius quidem victor intercessit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 77장6)
Apud civitatem cuncta interpretantem funesti ominis loco acceptum est quod maximum pontificatum adeptus Vitellius de caerimoniis publicis xv kalendas Augustas edixisset, antiquitus infausto die Cremerensi Alliensique cladibus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 91장1)
Antonius pudore flagitii, crebrescente invidia, edixit ne quis Cremonensem captivum detineret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 34장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION