라틴어 문장 검색

In universum autem, si sit necesse, duram potius atque asperam compositionem malim esse quam effeminatam et enervem, qualis apud multos et cotidie magis lascivissimis syntonorum modis saltat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 398:5)
verum eloquentiae ut indecora iactatio, ita nonnunquam concedenda fiducia est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 26:1)
impudens, tumultuosa, iracunda actio omnibus indecora, sed ut quisque aetate, dignitate, usu praecedit, magis in ea reprehendendus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 30:1)
unum iam igitur huic loco, quod est sane summae difficultatis, videtur, quibus modis ea, quae sunt parum speciosa quaeque non dicere, si utrumlibet esset liberum, maluissemus, non tamen sint indecora dicentibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 61:2)
indecorum est super haec omne nimium, ideoque etiam quod natura rei satis aptum est, nisi modo quoque temperatur, gratiam perdit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 92:1)
deinde non subsurda, rudis, immanis, dura, rigida, rava, praepinguis, aut tenuis, inanis, acerba, pusilla, mollis, effeminata, spiritus nec brevis nec parum durabilis nec in receptu difficilis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 179:2)
nam et corrugare nares, ut Horatius ait, et inflare et movere et digito inquietare et impulso subito spiritu excutere et diducere saepius et plana manu resupinare indecorum est, cum emunctio etiam frequentior non sine causa reprehendatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 227:2)
est et illa indecora in dextrum ac laevum latus vacillatio alternis pedibus insistentium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 275:3)
ea quasi venenis malis imbuta corpus animumque virilem effeminat, semper infinita, insatiabilis est, neque copia neque inopia minuitur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 11장5)
Effeminat animos amoenitas nimia nec dubie aliquid ad corrumpendum vigorem potest regio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 10:2)
" Paulatim enim effeminatur animus atque in similitudinem otii sui et pigritiae, in qua iacet, solvitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 2:8)
" Tam effeminata vox virum dedecet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 96 4:2)
effeminatum ait et enervem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 17:6)
Quaedam remedia aliis partibus corporis salutaria velut foeda et indecora adhiberi aliis nequeunt, et quod aliubi prodesset sine damno verecundiae, id fit inhonestum loco vulneris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 29:1)
Quid sibi vult ista carminis effeminati turpitudo ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 13:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION