라틴어 문장 검색

honeste autem vivere, quod ducatur a conciliatione naturae, Zeno statuit fine esse bonorum, qui inventor et princeps Stoicorum fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 176:5)
etenim haec conficta arbitror esse a poetis ut effictos nostros mores in alienis personis expressamque imaginem vitae cotidianae videremus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 16장 2:5)
non enim inventor aut compositor aut actor qui haec complexus est omnia, sed et Graece ab eloquendo ῥήτωρ et Latine eloquens dictus est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 19장 1:3)
quae quidem cogitans soleo saepe mirari non nullorum insolentiam philosophorum, qui naturae cognitionem admirantur eiusque inventori et principi gratias exultantes agunt eumque venerantur ut deum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 47:1)
quae possunt verborum, quae rerum ipsarum esse vestigia, quae porro tam inmensa magnitudo, quae illa tam multa possit effingere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 60:6)
Nec vero Pythagoras nominis solum inventor, sed rerum etiam ipsarum amplificator fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 10:1)
is tibi mortemne videtur aut dolorem timere, qui eum diem, quo moritur, beatum appellat maxumisque doloribus adfectus eos ipsos inventorum suorum memoria et recordatione confutat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 88:5)
Sed ne me putes improbasse schedium Lucilianae humilitatis, quod sentio, et ipse carmine effingam:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 4:8)
Effinge aliquid et excude, quod sit perpetuo tuum.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 3 4:1)
Disputat subtiliter graviter ornate, frequenter etiam Platonicam illam sublimitatem et latitudinem effingit.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 10 5:2)
Effingit senem stantem;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 6 2:2)
hoc omnibus officinis agit, illum coloribus illum cera illum aere illum argento illum auro ebore marmore effingit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 7 1:6)
Nam cum est arduum similitudinem effingere ex vero, tum longe difficillima est imitationis imitatio;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 28 3:2)
Imaginare amphitheatrum aliquod immensum, et quale sola rerum natura possit effingere.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 7:2)
Ut enim pictores pulchram absolutamque faciem raro nisi in peius effingunt, ita ego ab hoc archetypo labor et decido.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 15 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION