라틴어 문장 검색

Coeperat esse praeceps ad repraesentanda supplicia, item ad deteriora credenda:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 43:2)
Siquis uoltu toruo ferus et pede nudoexiguaeque togae simulet textore Catonem,uirtutemne repraesentet moresque Catonis?
(호라티우스의 첫번째 편지, 197)
et Eustathium, qui tantus in omni genere philosophiae est, ut solus nobis repraesentet ingenia trium philosophorum de quibus nostra antiquitas gloriata est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 13:5)
Omnibus tamen mensibus ex die Nonarum Idus nono die repraesentari placuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 7:1)
Idem cum ad nepotum turbam similitudinemque respexerat qua repraesentabatur Agrippa, dubitare de pudicitia filiae erubescebat.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 3:2)
Nam postquam sanguis ille opifex in penetralibus suis omne corpus effinxit atque aluit, adventante iam partus tempore idem ad corporis materni superna conscendens in naturam lactis albescit, ut recens natis idem sit altor qui fuerat fabricator.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 16:2)
Strymona sic gelidum, bruma pellente, relinquunt Poturae te, Nile, grues, primoque volatu Effingunt varias, casu monstrante, figuras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:78)
Ars utinam mores animumque effingere posset!
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXXII4)
quae tamen nives, repraesentantes virginis vitam priorem, montibus magis inhaerent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2509)
Cicero in Sestiana spongiis sanguis effingebatur, id est tergebatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6343)
Vos quidem Lucili soletis (nam Cotta meus modo hoc modo illud), cum artificium effingitis fabricamque divinam, quam sint omnia in hominis figura non modo ad usum verum etiam ad venustatem apta describere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 47:2)
hinc quodcumque in solum venit, ut dicitur, effingis atque efficis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 65:5)
Saepe dixisti nihil fieri sine deo, nec ullam vim esse naturae ut sui dissimilia posset effingere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 23:6)
Sic enim res sese habet, ut, quem ad modum volucris videmus procreationis atque utilitatis suae causa effingere et construere nidos, easdem autem, cum aliquid effecerint, levandi laboris sui causa passim ac libere solutas opere volitare, sic nostri animi negotiis forensibus atque urbano opere defessi gestiant ac volitare cupiant vacui cura ac labore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 23:1)
tum accedat exercitatio, qua illum, quem delegerit, imitando effingat atque exprimat, non ut multos imitatores saepe cognovi, qui aut ea, quae facilia sunt, aut etiam illa, quae insignia ac paene vitiosa, consectantur imitando.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 90:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION