라틴어 문장 검색

quod autoritate Moysi roboratur ubi, cum ventum est ad sciniphes, magi Pharaonis naturalibus principiis artificiose utentes et ibi deficientes dixerunt:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 11:5)
Haec omnia, sententiam, quam semper sum secutus, plane roborant:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.23)
Hoc illa cum maxime ingrediens omnium fulcienda praeceptis, omnium est sustentanda solaciis, id est crebris vestrae sanctitudinis epistulis roboranda, et quia caritas omnia sustinet, obsecro ut etiam a papa Valeriano ad eam confortandam litteras exigatis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 4:6)
Sollicitatur id [in] nobis, quod diximus ante, semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 33:1)
Denique quod longo venit impete, sumere debet mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo et validas auget viris et roborat ictum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 11:5)
Cui pulte fabacia et larido sacrificatur, quod his maxime rebus vires corporis roborentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 33:1)
Nam postquam sanguis ille opifex in penetralibus suis omne corpus effinxit atque aluit, adventante iam partus tempore idem ad corporis materni superna conscendens in naturam lactis albescit, ut recens natis idem sit altor qui fuerat fabricator.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 16:2)
Strymona sic gelidum, bruma pellente, relinquunt Poturae te, Nile, grues, primoque volatu Effingunt varias, casu monstrante, figuras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:78)
Ars utinam mores animumque effingere posset!
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXXII4)
Cicero in Sestiana spongiis sanguis effingebatur, id est tergebatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6343)
reqviescunt fe- tibus a. non etiam roborantur, quod intermissio efficit arationis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 822)
"Fortitudo enim infirmitatibus roboratur et calamitas saepius disciplina virtutis est;"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 36장 1:20)
Vos quidem Lucili soletis (nam Cotta meus modo hoc modo illud), cum artificium effingitis fabricamque divinam, quam sint omnia in hominis figura non modo ad usum verum etiam ad venustatem apta describere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 47:2)
hinc quodcumque in solum venit, ut dicitur, effingis atque efficis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 65:5)
Saepe dixisti nihil fieri sine deo, nec ullam vim esse naturae ut sui dissimilia posset effingere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 23:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION