라틴어 문장 검색

Hic ergo Gozelinus tam innumerabili gregum comperta multitudine in loco remoto et solitudinis, Godefrido de Burs et de terra civitatis Parisiorum, viro egregio et militi clarissimo in omni opere bellico, fratrique ejus Willhelmo indicare non distulit, et ad invadendum praedam utrosque fratres adhortatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 62:5)
Contigerunt haec damna gravissima egregiorum militum ipso die Dominicae Resurrectionis, quando omnes viri catholici solent quiescere a laboribus et cunctis seditionibus, [0715B] vacare eleemosynis et orationibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 62:20)
quod multum egregie testatur quidam dicens:
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 51:14)
--Fuitquidam versificator egregius, sed egenus et mendicus, semper de paupertatesua amicis conquerens, de qua etiam versus composuit talem sensum exprimentes:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 38:8)
Unde egregie Apostolus ait:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 2장 5:9)
Illud quoque egregium, quod ait Scriptura:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 6:1)
eique opposita Dei responsio germanitatis pietatem egregie docere ostenditur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 1:3)
Cum enim alii deperissent, solus vitae egregiae merito, et praerogativa virtutis apud Deum dives, non est expertus malitiae corruptelam, per quem factum est ne totum corpus generis humani vel abolitum videretur in terris, vel a Dei abscissum gratia relinqueretur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 20장 2:10)
Ultima Syriarum est Palaestina, per intervalla magna protenta, cultis abundans terris et nitidis, et civitates habens quasdam egregias, nullam nulli cedentem, sed sibi vicissim velut ad perpendiculum aemulas:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 11:1)
Diebusque paucis secutis cum itidem plebs excita calore quo consuevit, vini causando inopiam, ad Septemzodium convenisset, celebrem locum, ubi operis ambitiosi Nymphaeum Marcus condidit imperator, illuc de industria pergens praefectus, ab omni toga apparitioneque rogabatur enixius, ne in multitudinem se arrogantem immitteret et minacem, ex commotione pristina saevientem;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 7장 3:1)
Et licet haec quam diximus viam media sit et compendiaria, magisque celebris, tamen etiam aliae multo antea temporibus sunt constructae diversis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 8:1)
Ignorans fortasse, quosdam veterum principum in pace quidem lictoribus fuisse contentos, ubi vero proeliorum ardor nihil perpeti poterat segne, alium anhelante rabido flatu ventorum lenunculo se commisisse piscantis, alium ad Deciorum exempla vovisse pro re publica spiritum, alium hostilia castra per semet ipsum cum militibus infimis explorasse, diversos denique actibus inclaruisse magnificis, ut glorias suas posteritatis celebri memoriae commendarent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 3:1)
Urbem priscis saeculis conditam, ambitiosa moenium strue et portarum centum quondam aditibus celebrem, hecatompylos Thebas, institutores ex facto cognominarunt, cuius vocabulo provincia nunc usque Thebais appellatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 4장 2:1)
Quod ideo per molestos formatores imperil struebatur, ut si Persae frustra habiti redissent ad sua, ducis novi virtuti facinus adsignaretur egregium;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 6:1)
Horum campiductoribus, ut fortium factorum antesignanis, post civitatis excidium, armatas statuas apud Edessam in regione celebri locari iusserat imperator, quae ad praesens servantur intactae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 6장 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION