라틴어 문장 검색

id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis, aut ubi suspensam vestem chartasque volantis verberibus venti versant planguntque per auras.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 3:5)
Sed dum tura ferunt, dum laurea serta Tonanti O miseri, quorum gemitus edere dolorem, Qui te non pleno pariter planxere theatro!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 1:17)
sic litore toto Plangitur:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 2:28)
Nos in templa tuam Romana accepimus Isin, Semicanesque deos, et sistra iubentia luctus, Et quem tu plangens hominem testaris Osirin:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 9:4)
numquam plenas plangemus ad urnas?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 1:35)
Sed magis, ut visa est, lacrimis exhausta, solutas In vultus effusa comas, Cornelia puppi Egrediens, rursus geminato verbere plangunt.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 2:39)
Frangat Idumaeas tristis Victoria palmas, Plange, Favor, saeva pectora nuda manu;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, L1)
[legimus etiam nunc nemora ingenti vento, nunc litora plangunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 42014)
si ergo 'plangunt' dicimus, et 'latrant' non incongrue posuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 42015)
Iuvenalis plangentis populi currit derisor Anubis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6096)
cuius ut perpetua maneret memoria, mater magna instituit, ut quotannis in sacris suis plangeretur, pinumque arborem, sub qua iacuerat, tutelae suae adscripsit, et effecit ut cultores sui viriles sibi partes amputarent, qui archigalli appellantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 1156)
sane 'maerere' est cum silentio dolere, 'flere' ubertim lacrimas demittere, 'plorare' cum voce flere, 'plangere' cum aliquibus dictis miserabilibus pectus et faciem tundere, 'lugere' etiam cum habitus mutatione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2112)
"Isis perditum filium cum Cynocephalo suo et calvis sacerdotibus luget, plangit, inquirit, et Isiaci miseri caedunt pectora et dolorem infelicissimae matris imitantur;"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 23장 1:3)
ipsum enim Herculem viderat in Oeta magnitudine dolorum eiulantem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 19:1)
nam dum tibi turpe nec dignum viro videbitur gemere, eiulare, lamentari, frangi, debilitari dolore, dum honestas, dum dignitas, dum decus aderit, tuque in ea intuens te continebis, cedet profecto virtuti dolor et animi inductione languescet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 31:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION