라틴어 문장 검색

itaque hunc locum longe et late patentem philosophi solent in officiis tractare - non cum de recto ipso disputant, nam id quidem unum est - , grammatici in poetis, eloquentes in omni et genere et parte causarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 21장 4:1)
sed inventus profecto est ille eloquens, quem numquam vidit Antonius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 29장1)
Is erit igitur eloquens, ut idem illud iteremus, qui poterit parva summisse, modica temperate, magna graviter dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 29장 1:5)
Is est enim eloquens, qui et humilia subtiliter et alta graviter et mediocria temperate potest dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 29장4)
Magnum fecissemus, si quidem potuissemus quo contendimus pervenire in ea urbe in qua, ut ait Antonius, auditus eloquens nemo erat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 30장 1:4)
atqui si Antonio Crassus eloquens visus non est aut sibi ipse, numquam Cotta visus esset, numquam Sulpicius, numquam Hortensius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 30장 2:1)
esse igitur perfecte eloquentis puto non eam tantum facultatem habere quae sit eius propria, fuse lateque dicendi, sed etiam vicinam eius ac finitimam dialecticorum scientiam adsumere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 32장 1:1)
erit igitur haec facultas in eo quem volumus esse eloquentem, ut definire rem possit nec id faciat tam presse et anguste quam in illis eruditissimis disputationibus fieri solet, sed cum explanatius tum etiam uberius et ad commune iudicium popularemque intellegentiam accommodatius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 33장 2:1)
Haec enim sapientia maxime adhibenda eloquenti est, ut sit temporum personarumque moderator.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 35장 2:2)
is erit ergo eloquens qui ad id quodcumque decebit poterit accommodare orationem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 36장1)
Eloquens vero, qui non approbationes solum sed admirationes, clamores, plausus, si liceat, movere debet, omnibus oportet ita rebus excellat, ut ei turpe sit quicquam aut exspectari aut audiri libentius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 71장 2:5)
fieri autem potest, ut recte quis sentiat et id quod sentit polite eloqui non possit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 6:2)
cuius etiam similis P. Crassi, et sapientis et eloquentis et primi hominis, nepos multorumque aliorum clarorum virorum, quos nihil attinet nominare, nepotes et filii.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 80:2)
Elo/quere eloquere, re/s Argivum proe/lio ut se su/stinet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 39:8)
quam cum ad caelum extulerunt, quod facere eloquentes homines copiose solent, reliqua ex conlatione facile est conterere atque contemnere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 85:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION