라틴어 문장 검색

inclitus ergo parens patriae, moderator et orbis, nil egit prohibendo vagas ne pristinus error crederet esse deum nigrante sub aere formas, aut elementorum naturam, quae Patris ars est omnigeni, summa pro maiestate sacraret, vir solus cui cura fuit ne publica morum plaga cicatricem summa leviter cute clausam duceret, et latebram tabentis vulneris alte inpressam penitusque putri de pure peresam iuncta superficies medico fallente foveret, sed studuit quo pars hominis generosior intus viveret atque animam letali peste piatam nosset ab interno tutam servare veneno?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권23)
"marmora tabenti respergine tincta lavate, o proceres:"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권154)
ac magno telluris amore egressi optata potiuntur Troes harena, et sale tabentis artus in litore ponunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 13:9)
aliis sub gurgite vasto infectum eluitur scelus, aut exuritur igni;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 28:8)
Adiuvat incessu tacito progressus et aram suppliciter venerans demisso lumine Turnus tabentesque genae et iuvenali in corpore pallor.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 11:3)
nardi parvus onyx eliciet cadum, qui nunc Sulpiciis adcubat horreis, spes donare novas largus amaraque curarum eluere efficax.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 126)
ut sapor, quo nova imbuas, durat, nec lanarum colores, quibus simplex ille candor mutatus est, elui possunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 34:3)
qua in re mihi non arbitror diu laborandum, ut ostendam, quanto sit melius optimis imbui, quanta in eluendis quae semel insederint vitiis difficultas consequatur, cum geminatum onus succedentes premat et quidem edocendi gravius ac prius quam docendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 33:1)
Diu in istis vitiis iacuimus, elui difficile est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 9:2)
altius infectus est, quam ut ex toto elui et transire in colorem malum possit.
(세네카, 행복론, Liber VII 101:3)
Constituit bonos mores civitati princeps et vitia eluit, si patiens eorum est, non tamquam probet, sed tamquam invitus et cum magno tormento ad castigandum veniat.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 133:1)
Ante quam obdurescerent et altius terrena conciperent liberati leviores ad originem suam revolant et facilius quicquid est illud obsoleti inlitique eluunt.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 138:3)
eluit enim curas et ab imo animum movet et ut morbis quibusdam ita tristitiae medetur ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 152:5)
quis eluet me Tanais aut quae barbaris Maeotis undis Pontico incumbens mari?
(세네카, 파이드라 10:15)
labem hanc pudoris eluet noster cruor.
(세네카, 파이드라 12:45)

SEARCH

MENU NAVIGATION