라틴어 문장 검색

sequitur emendatio, pars studiorum longe utilissima.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 197:1)
et ipsa emendatio finem habeat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 199:2)
altera, quae est in differentia , ut in prooemio, narratione, argumentatione, epilogo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 299:1)
argumentatio plerumque agilior et acrior et instantior consentientem orationi postulat etiam gestum, id est fortem celeritatem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 311:1)
optima est autem emendatio verecundiae fiducia, et quamlibet imbecilla frons magna conscientia sustinetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 104:4)
Ideo aliorum emendationi vacas ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 27 1:2)
Eo maiore animo ad emendationem nostri debemus accedere, quod semel traditi nobis boni perpetua possessio est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 50 8:1)
Non intellegetur, cuius imiteris orationem, cuius argumentationem, cuius sententias?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 8:4)
Tertia proprietates verborum exigit et structuram et argumentationes, ne pro vero falsa subrepant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 9:5)
Isto ergo modo et consolatio supervacua est, nam haec quoque ex utroque est, et adhortatio et suasio et ipsa argumentatio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 49:1)
itaque et hanc controuersiam hoc colore dixit, tamquam in emendationem abdicatorum et reconciliationis causa faceret.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 37:2)
molesta illi erat omnis argumentatio.
(세네카, Controversiae, book 2, Vir et uxor iurauerunt, ut si quid alteri optigisset, alter moreretur. Vir peregre profectus misit nuntium ad uxorem, qui diceret decessisse uirum. uxor se praecipitauit. recreata iubetur a patre relinquere uirum; non uult. abdicatur. 11:3)
erat et illud in argumentatione uitium quod quaestionem non tamquam partem controuersiae, sed tamquam controuersiam implebat.
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 2:1)
Si qua sunt ex utraque parte difficilia, non colorem sed argumentationem desiderant;
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua filium habebat, duxit aliam: sustulit ex ea filium. Habebat procuratorem in domo speciosum. Cum frequenter essent iurgia nouercae et priuigno, iussit eum emigrare: ille trans parietem habitationem conduxit. Rumor erat de a 8:4)
argumentationes, quia molestae sunt et minimum habent floris, relinquit;
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., chapter pr 1:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION