라틴어 문장 검색

sudata marito fibula purpureos gemma suspendit amictus.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:10)
contentus honesto Fabricius parvo spernebat munera regum sudabatque gravi consul Serranus aratro et casa pugnaces Curios angusta tegebat.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:91)
aut quibus exemplis fecunda Thybris ab Arcto vexit Lingonico sudatas vomere messes?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:56)
Sed ante ad praesaepia boves religari non expedit, quam sudare atque anhelare desierint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 3장 2:3)
Ea res non aliter accidit,quam si bos aut ex languore aliquo ad maciem perductus est, aut sudans in opere faciendo refrixit, aut si sub onere pluvia madefactus est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 13장 2:4)
vel si sudant, et a concitatione confestim biberint;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 30장 3:2)
Sed observandum est sidus aestatis per emersum Caniculae ut ante meridiem grex in occidentem spectans agatur et in eam partem progrediatur, post meridiem in orientem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 24:3)
nam Quintilium Varum sanguine oblitum et paludibus emersum cernere et audire visus est velut vocantem, non tamen obsecutus et manum intendentis reppulisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 65장3)
quo laetor magis oblatum nobis iudicem, qui me vel in futurum vetet versus facere, vel, quod iam pridem opto, sua quoque auctoritate compellat, ut omissis forensium causarum angustiis, in quibus mihi satis superque sudatum est, sanctiorem illam et augustiorem eloquentiam colam.'
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 4장 2:1)
sonum insuper emergentis audiri formasque equorum et radios capitis aspici persuasio adicit.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 45장 1:2)
fecundiora igitur nemora lucosque, sicut Orientis secretis, ubi tura balsamaque sudantur, ita Occidentis insulis terrisque inesse crediderim, quae vicini solis radiis expressa atque liquentia in proximum mare labuntur ac vi tempestatum in adversa litora exundant.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 45장 7:1)
Quibus ex malis ut se emersit, nihil aliud egit quam ut quam plurimis, quibus rebus posset, esset auxilio.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 11장 1:1)
unguebatur enim saepius aut sudabat ad flammam, deinde perfundebatur egelida aqua uel sole multo tepefacta.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 82장 2:2)
hoc spectaculo classis Sicula et Rhodia concurrerunt, duodenarum triremium singulae, exciente bucina Tritone argenteo, qui e medio lacu per machinam emerserat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 21장 6:7)
Tandem, qua leniore tractu amnis aperit vadum, emersere, nec quicquam praeter paucas sarcinas desideratum est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 9장 24:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION