라틴어 문장 검색

Sed ille qualis erat ad nuntium rei felicissima temeritate per invios ad id tempus montium tumulos, per intactas vias et nives, expedita manu emensus Galliam, et ex distantibus hibernis castra contraxit, et ante in media Gallia fuit, quam ab ultima timeretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 22:3)
denique si nullam finem natura parasset frangendis rebus, iam corpora materiai usque redacta forent aevo frangente priore, ut nihil ex illis a certo tempore posset conceptum summum aetatis pervadere finem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 15:1)
Et poeta vester adiciendo olim quid aliud nisi post emensa infortunia futuro tempore iuvare dicit memoriam sedati laboris:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 9:6)
Haec ubi deseruit Pompeius litora, totos Emensus Cypri scopulos, quibus exit in Austrum, Inde maris vasti transverso vertitur aestu:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 5:2)
Has inter pestes duro Cato milite siccum Emetitur iter, tot tristia fata suorum Insolitasque videns parvo cum vulnere mortes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:1)
sideraque emensae ferimur aut tempestates ait, quae ortu vel occasu siderum saepe nascuntur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 6281)
iamque iter emensi turres et t. l. hypermetrus versus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 1601)
spatium emensus quantum satis hastae speciosa elocutio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 7721)
natura enim hoc fuit prius dicendum 'atque iter emensi casus superavimus omnis' et tunc 'vidimus Diomedem Argivaque castra'. sed habet consuetudo ut qui tale aliquid nuntiant, protinus admoneant, ut puta 'vidi illum, erat illic, faciebat illud':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2434)
Cum hoc sermone eius medium spatium civitatis emensi iam liberum litus tenebamus.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 3장 2:1)
Sed ubi eundi spatium satis iustum cum sermone consumpsimus, eandem emensi viam rursus versis vestigiis terebamus, et cum ad id loci ventum est, ubi subductae naviculae substratis roboribus a terrena labe suspensae quiescebant, pueros videmus certatim gestientes testarum in mare iaculationibus ludere.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 3장 4:2)
ego autem voluntatem tibi profecto emetiar, sed rem ipsam nonduin posse videor;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 4장 2:1)
Similiter nares, quae semper propter necessarias utilitates patent, contractiores habent introitus, ne quid in eas quod noceat possit pervadere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 145:1)
Medii interea, si quod fuerit, interstitia partium libere pervadentis, hic nullam rationem habeo.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 3:5)
ecce boves illuc Erytheidas applicat heros emensus longi claviger orbis iter;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권310)

SEARCH

MENU NAVIGATION