라틴어 문장 검색

solus de corde Parentis Filius emicuit;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3260)
vox ista qua strepunt aves stantes sub ipso culmine, paulo ante quam lux emicet, nostri figura est iudicis.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad Galli cantum8)
his nos lucramur quaestibus, hac arte tantum vivimus, haec inchoamus munera, cum sol resurgens emicat.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Matutinus16)
frenentur ergo corporum cupidines, detersa et intus emicet prudentia;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium5)
offensa tandem iugis indulgentiae censura iustis excitatur motibus, dextram perarmat rompheali incendio, nimbos crepantes et fragosos turbines vibrans tonantum nube flammarum quatit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium21)
ecce, quem vates vetustis concinebant saeculis, quem prophetarum fideles paginae spoponderant, emicat promissus olim:
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae9)
cui tramite certo condicio inposita est vigilem tolerare laborem visibus obiectum mortalibus, orbe rotundo praecipitem teretique globo per inane volantem et, quod nemo negat, mundo caeloque minorem, area maior enim quam qui percurrit in illa, et longe campi spatium diffusius in quo emicat ac volucri fervens rota volvitur axe.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권98)
"si lapis est, senio dissolvitur aut crepat ictu percussus tenui;"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권139)
sed maius in illa Christi opus emicuit;
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), PORTA SPECIOSA2)
nec tamen est virtus, ni deteriora refutans emicet et meliore viam petat indole rectam.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1184)
stant parati ferre quidquid sors tulisset ultima, seu foret praebenda cervix ad bipennem publicam verberum post vim crepantum, post catastas igneas, sive pardis offerendum pectus aut leonibus.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.24)
crinis odorus ut in iugulos fluxerat involitans umeris, quo pudibunda pudicitia virgineusque lateret honos, tegmine verticis opposito, flamma crepans volat in faciem perque comas vegetata caput occupat exsuperatque apicem;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.43)
emicat inde columba repens martyris os nive candidior visa relinquere et astra sequi;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.45)
emicant iuxta lapides gemelli ardet et splendor parilis duorum igne corusco.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Decem et Octo Martyrum Caesaraugustanorum.6)
"vinctum retortis bracchiis sursum ac deorsum cxtendite, conpago donec ossuum divulsa membratim crepet."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.39)

SEARCH

MENU NAVIGATION