라틴어 문장 검색

hoc in prominentibus membris, id est, inter ungues et alas uel inguina, fereque in senibus uel in is, quorum corpus mali habitus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 62:4)
Cute exulcerata super eminentem carnem exedentia medicamenta coicienda sunt, super concauam implentia, donec utrumque ulcus sanae cuti aequetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 79:4)
Fit maxime in pectore aut lateribus aut eminentibus partibus, praecipueque in plantis.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 16:6)
Alterum * * * est minus super corpus eminens, durum, latum, subuiride, subpallidum, magis exulceratum:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 49:1)
maximeque id euenit in aetate puerili, raro in medio corpore, saepe in eminentibus partibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 57:10)
Atque haec quoque oritur in eminentibus partibus et fere noctu;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 58:7)
At si induruit et sic emortuus est, ne in pus uerteretur, quatenus foede prominebit, excidendum erit, sic ut hamo summa tunica adprehendatur, infra id scalpellus incidat;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 29:2)
Ad umbilicos uero prominentes, ne manu ferroque utendum sit, ante temptandum est, ut abstineatur, aluus his ducatur, inponatur super umbilicum id, quod ex his constat:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 17장 1:1)
Nihilo minus autem et in temporibus et inter frontem atque caluariam eminentibus uenis idem candens ferrum admouerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 44:4)
Commune omnibus est umbilicum indecore prominere:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 14장 1:4)
Id receptum inter duos digitos, indicem ac medium, super pollice inposito, sic deprimebat, ut simul cum carne, si quid ex calculo prominebat, incideret.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 17:1)
ferulaeque uel omnino non inponendae contra eminentia cubiti, uel aliquanto breuiores sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 15:4)
Ac si id manus facere non potest, uulsella, quali fabri utuntur, inicienda est recte se habenti capiti ab ea parte, qua sima est, ut ea parte, qua gibba est, eminens os in suam sedem compellat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 28:1)
Nonnumquam enim neruorum inbecillitas efficit, ut, quamuis non exciderit uertebra, tantum paruum tamen aut * * * in priorem partem promineat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 14장 3:2)
At is, quae in priorem posterioremue partem lapsa sunt, super inponendum durum aliquid, idque supra prominens os manu urguendum est, per quod uis adiecta facilius id in suam sedem compellit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 17장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION