라틴어 문장 검색

Quidquid ad Boos tractus mundique teporem Labitur, emollit gentes dementia coeli.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:22)
corruptam undis aqua emollitam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1772)
invenimus etiam apud antiquiores, inbuere esse non inchoare, sed perfundere et madefacere:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 86)
'molles' autem ideo ait, vel quod sub aere clementiore sunt - nam ut ait Lucanus "quic- quid ad eoos tractus mundique teporem ibitur, emollit gentes clementia caeli" - :
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 575)
et dicit incidendum esse vulnus, si medicaminibus emolliri minime potuerit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4522)
sed quam Marte ferox et vinci nescius armis, tam numquam, facta pace, cruoris amans, adde quod ingenuas didicisse fideliter artes emollit mores nec sinit esse feros, nec regum quisquam magis est instructus ab illis, mitibus aut studiis tempora plura dedit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 922)
Protinus inbutum caelesti nectare corpus dilicuit terramque suo madefecit odore:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 23:8)
Emathiique iterum madefient caede Philippi, et magnum Siculis nomen superabitur undis, Romanique ducis coniunx Aegyptia taedae non bene fisa cadet, frustraque erit illa minata, servitura suo Capitolia nostra Canopo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 73:10)
Iamque fere spatio extremo fessique sub ipsam finem adventabant, levi cum sanguine Nisus labitur infelix, caesis ut forte iuvencis fusus humum viridisque super madefecerat herbas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 13:7)
convictor delicatus paulatim enervat et emollit, vicinus dives cupiditatem inritat, malignus comes quamvis candido et simplici rubiginem suam adfricuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 7:2)
Non est emolliendus animus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 8:4)
voluptas ultro dissolvit et omne robur emollit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 10:5)
emolliti eneruesque quod nati sunt inuiti manent, expugnatores alienae pudicitiae, neglegentes suae.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 9:2)
omnia in illo epilogo fere non tantum emollitae conpositionis sunt, sed infractae.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema. Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam cum haberet uxorem et ex ea filium, peregre profectus est. a piratis captus scripsit de redemptione epistulas uxori et filio. Vxor flendo oculos perdidit. filium euntem ad redemptionem patris alimenta po 8:7)
Si pro magno petet munere artifices scenae et scorta et quae feritatem eius emolliant, libens offeram.
(세네카, 행복론, Liber VII 108:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION