라틴어 문장 검색

Quam ob rem pergite, ut facitis, adulescentes, atque in id studium, in quo estis, incumbite, ut et vobis honori et amicis utilitati et rei publicae emolumento esse possitis.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 34:3)
Gratissima autem laus eorum factorum habetur, quae suscepta videntur a viris fortibus sine emolumento ac praemio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 346:1)
Itaque huic generi laus honos gloria fides iustitia omnisque virtus, illis autem alteris quaestus emolumentum fructusque proponitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 25장 3:2)
Sin apud indoctos imperitosque dicemus, fructus emolumenta, voluptates vitationesque dolorum proferantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 26장 2:2)
semperque huic generi, cum plebes publica calamitate inpendiis debilitata deficeret, salutis omnium causa aliqua sublevatio et medicina quaesita est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 94:2)
nullum autem emolumentum esse, nullum iniustitia partum praemium tantum, semper ut timeas, semper ut adesse, semper ut impendere aliquam poenam putes, damna Lactant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 34:3)
itaque aut tutela cogito me abdicare aut ut pro Glabrione Scaevola faenus et impendium recusare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 8:4)
sic enim tibi persuadeas velim, unum mihi esse solacium qua re facilius possim pati te esse sine nobis, si tibi esse id emolumento sciam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 10 5:1)
sic vita hominum est ut ad maleficium nemo conetur sine spe atque emolumento accedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 30장 2:8)
sin autem victoria nobilium ornamento atque emolumento rei publicae populoque Romano debet esse, tum vero optimo et nobilissimo cuique meam orationem gratissimam esse oportet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 49장 1:3)
itaque illud Cassianum 'cui bono fuerit' in his personis valeat, etsi boni nullo emolumento impelluntur in fraudem, improbi saepe parvo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 12장 1:3)
nam qui ab adulescentulo quaestum sibi instituisset sine impendio, postea quam nescio quid impendit et in commune contulit, mediocri quaestu contentus esse non poterat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 3장 2:6)
Voluptatis autem partes hoc modo describunt, ut malevolentia sit voluptas ex malo alterius sine emolumento suo, delectatio voluptas suavitate auditus animum deleniens;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 20:1)
ad assem impendium reddes, nec id modicum.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 15 1:4)
Nostrae tamen cenae, ut apparatus et impendii, sic temporis modus constet.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 12 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION