라틴어 문장 검색

"Ain, Psyche miseranda?"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:9)
"Per ego te frugiferam tuam dexteram istam deprecor, per laetificas messium caerimonias, per tacita secreta cistarum et per famulorum tuorum draconum pinnata curricula et glebae Siculae sulcamina et currum rapacem et terram tenacem et inluminarum Proserpinae nuptiarum demeacula et luminosarum filiae inventionum remeacula, et cetera quae silentio tegit Eleusinis Atticae sacrarium, miserandae Psyches animae,.supplicis tuae, subsiste."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:13)
"Iam faxo nuptias non impares sed legitimas et iure civili congruas, en illico per Mercurium arripi Psychen et in caelum perduci iubet."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:175)
Ego denique quem saevissimus eius impetus in bestiam et extremae sortis quadripedem deduxerat, cuiusque casus etiam quovis nequissimo dolendus atque miserandus merito videretur, crimine latrocinii in hospitem mihi carissimum postulabar.
(아풀레이우스, 변신, 7권 3:1)
"En"
(아풀레이우스, 변신, 7권 6:1)
hic, elatis in altum vastis pectoribus, arduus capite en sublimis vertice primoribus in me pugillatur ungulis, ille terga pulposis torulis obesa convertens postremis velitatur calcibus, alius hinnitu maligno comminatus, remulsis auribus dentiumque candentium renudatis asceis, totum me commorsicat.
(아풀레이우스, 변신, 7권 14:6)
"En cape venabulum, ei ego sumo lanceam;"
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:27)
"Necdum satis scelere transacto fama dilabitur en cursus primos ad domum Tlepolemi detorquet et aures infelicis nuptae percutit."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:40)
"Thrasyllus vero cognitis omnibus, nequiens idoneum exitum praesenti cladi reddere certusque tanto facinori nec gladium sufficere, sponte delatus ibidem ad sepulchrum, Ultronea vobis, infesti Manes, en adest victima saepe clamitans, valvis super sese diligenter obseratis inedia statuit elidere sua sententia damnatum spiritum."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:98)
Tunc illi mutati dominii novitatem metuentes et infortunium domus herilis altius miserantes fugere!
(아풀레이우스, 변신, 8권 3:2)
Cerneres non tam Hercule memorandum quam miserandum etiam spectaculum, canes copiosos ardentibus animis alios fugientes arripere, alios stantibus inhaerere, quosdam iacentes inscendere et per omnem nostrum commeatum morsibus ambulare.
(아풀레이우스, 변신, 8권 5:2)
"Puellae, servum vobis pulchellum en ecce mercata perduxi."
(아풀레이우스, 변신, 8권 14:2)
"En"
(아풀레이우스, 변신, 9권 10:3)
Fabulam, denique bonam prae ceteris suavem compertu ad aures vestras afferre decrevi, et en occipio.
(아풀레이우스, 변신, 9권 14:1)
domus fortunam hortulanus ille miseratus suosque casus graviter ingemescens, deprensis pro prandio lacrimis vacuasque manus complodens saepicule, protinus inscenso me retro, quam veneramus, viam capessit.
(아풀레이우스, 변신, 9권 36:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION