라틴어 문장 검색

cedebas enim, Brute, cedebas, quoniam Stoici nostri negant fugere sapientis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 15 5:5)
nihil enim ad rem pertinent anni, quoniam nullum non acerbum funus est, quod parens sequitur.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 98:3)
Sericum enim, et Asbolium supra dictos, quoniam cum hortaretur passim nominare quos vellent, adiecta religione firmarat, nullum igni vel ferro se puniri iussurum, plumbi validis ictibus interemit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 29:3)
Haec enim tutior et certior est insitio, quoniam, etsi proximo vere non comprehendit, sequente certe, cum increvit, coniungi cogitur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 13:3)
Videor enim iam te ausurus esse appellare, quoniam longo intervallo modo primum animadverti paulo te hilariorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 5장 1:6)
Vis enim, ut mihi saepe dixisti, quoniam, quae pueris aut adulescentulis nobis ex commentariolis nostris incohata ac rudia exciderunt, vix hac aetate digna et hoc usu, quem ex causis, quas diximus, tot tantisque consecuti sumus, aliquid eisdem de rebus politius a nobis perfectiusque proferri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 5:1)
'nunc enim te iam exoremus necesse est, quoniam retines nos in hoc studio nec ad aliam dimittis artem, ut nobis explices, quicquid est istud, quod tu in dicendo potes;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 133:3)
alium enim cui illam commendem habeo neminem, quoniam matri quoque eadem intellexi esse parata quae mihi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 9 6:5)
Sed singulis perturbationibus partes eiusdem generis plures subiciuntur, ut aegritudini invidentia - utendum est enim docendi causa verbo minus usitato, quoniam invidia non in eo qui invidet solum dicitur, sed etiam in eo cui invidetur - , aemulatio, obtrectatio, misericordia, angor, luctus, maeror, aerumna, dolor, lamentatio, sollicitudo, molestia, adflictatio, desperatio, et si quae sunt de genere eodem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 16:1)
Neque enim ob aliud veraciter vocatur omnipotens, nisi quoniam quidquid vult, potest;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:21)
Utrique enim σκεπτικοί, ἐφεκτικοί, ἀπορητικοί dicuntur, quoniam utrique nihil adfirmant nihilque comprehendi putant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, V 7:2)
id enim quasi caput et columen est impensarum, quoniam in eo consistit, melius an sequius terrae mandaverit paterfamilias pecuniam quam in otio tractare.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 4장 3:4)
ipsa enim ait 'hospes, hoc solum nomen quoniam de coniuge restat'. Herodotus Persas, qui erant Graecorum hostes, ξένουσ a Lacedaemoniis appellatos refert.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 42412)
sed si aliquid dandum est voluptati, quoniam eius blanditiis non facile obsistimus, divine enim Plato escam malorum appellat voluptatem quod ea videlicet homines capiantur ut pisces, quamquam immoderatis epulis caret senectus, modicis tamen conviviis delectari potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 57:5)
nihil enim iam video opus esse nostra cura, quoniam praesidia sunt in tot annos provisa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 6 4:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION