라틴어 문장 검색

at demonstrare virtutes vel, si quando ita incidat, vitia, id professionis eius atque promissi, quo se magistrum eloquentiae pollicetur, maxime proprium est, eo quidem validius, quod non utique hunc laborem docentium postulo, ut ad gremium revocatis cuius quisque eorum velit libri lectione deserviant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 92:1)
firmis autem iudiciis iamque extra periculum positis suaserim et antiquos legere, ex quibus si assumatur solida ac virilis ingenii vis, deterso rudis saeculi squalore, tum noster cultus clarius enitescet, et novos, quibus et ipsis multa virtus adest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 110:1)
est et ille in hoc genere frequens error, ut putent aliud quosdam dicere aliud velle, praecipue cum in themate est aliquem, ut sibi mori liceat, postulare, ut in illa controversia, qui aliquando fortiter fecerat et alio bello petierat, ut militia vacaret ex lege quod quinquagenarius esset, adversante filio ire in deseruit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 131:1)
alitur enim atque enitescit velut pabulo laetiore facundia et adsidua contentionum asperitate fatigata renovatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 215:2)
sed in ipso vultu plurimum valent oculi, per quos maxime animus eminet, ut citra motum quoque et enitescant et tristitiae quoddam nubilum ducant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 222:1)
et ad haec omnia exprimenda in palpebris etiam et in genis est quoddam deserviens iis ministerium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 224:1)
sibi magnum imperium, exercitum, bellum novum exoptabat, ubi virtus enitescere posset.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 54장9)
Per idem tempus Bomilcar, cuius impulsu Iugurtha deditionem, quam metu deseruit, inceperat, suspectus regi et [ipse] eum suspiciens novas res cupere, ad perniciem eius dolum quaerere, die noctuque fatigare animum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 70장1)
nec tantum mutat, sed redit et in ea, quae deseruit ac damnavit, revolvitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 4:3)
Numquid non opinio eius enituit?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 16:2)
In insuperabili loco stat animus, qui externa deseruit, et arce se sua vindicat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 5:2)
Primo supervacua coepit concupiscere, inde contraria, novissime animum corpori addixit et illius deservire libidini iussit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 19:3)
mala interdum speciem honesti optulere et optimum, ex contrario enituit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 8:3)
Corpus illi erat et natura solidum et multa exercitatione duratum, ideoque numquam impetus ardentis animi deseruit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 16:1)
In hac parte nobis pugna est cum Epicureis, delicata et umbratica turba in convivio suo philosophantium, apud quos virtus voluptatum ministra est, illis paret, illis deservit, illas supra se videt.
(세네카, 행복론, Liber IV 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION