라틴어 문장 검색

'partes' autem 'easdem' summitates rerum petere dicit, sicut apes apicem lauri, per quam advenarum victoria enuntiatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 692)
veteres enim ita enuntiabant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3293)
nam et pacem faciendam hortatur, et accusationem in Turnum dirigit, et quae a Latino indubitanter universa dicta sunt, quae pacem fieri suadeant, Drances eadem omnia respondens, addit etiam de filia danda Aeneae, quod Latinus ante reticuerat, quin natam egregio genero:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3436)
et bene hic quod honeste Latinus reticuerat dicit, Laviniam quoque ei offerendam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3544)
igitur quod in sacris mola casta dicitur, ideo Vergilius in quinto Aeneidis "farre pio" enuntiavit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 826)
quod ausus quidam tribunus plebis enuntiare in crucem levatus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4985)
quam quibusnam quisquam enuntiare verbis aut quem ad intellegendum poterit adducere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 8:5)
Sed nec eiusmodi est ut a pluribus confusa videatur - unus enim sonus est totius orationis et idem stilus - , nec de Persio reticuisset Gracchus, cum ei Fannius de Menelao Maratheno et de ceteris obiecisset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 26장 3:4)
Cum ille homo audacissimus conscientia convictus primo reticuisset, patefeci cetera;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 13:2)
Multa genera sunt enuntiandi nec ullum distortius quam hoc, quo Chrysippus sperat Chaldaeos contentos Stoicorum causa fore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 25:8)
Licet enim Epicuro concedenti omne enuntiatum aut verum aut falsum esse non vereri, ne omnia fato fieri sit necesse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 29:1)
non enim aeternis causis naturae necessitate manantibus verum est id, quod ita enuntiatur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 29:2)
ita et necessitatem et fatum confirmari putat) sic Chrysippus metuit, ne, si non obtinuerit omne, quod enuntietur, aut verum esse aut falsum, non teneat omnia fato fieri et ex causis aeternis rerum futurarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 32:8)
Nec, si omne enuntiatum aut verum aut falsum est, sequitur ilico esse causas inmutabilis, easque aeternas, quae prohibeant quicquam secus cadere, atque casurum sit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 41:1)
Si hoc enuntiatum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 41:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION