라틴어 문장 검색

Inter haec servilis moderator obsequii, cui cura vel adolendi Penates vel struendi penum et domesticorum actuum ministros regendi, ammonet dominum familiam pro sollemnitate annui moris epulatam.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 22:1)
Eandem personam cum iussu Augusti in triclinio ageret, et intendit arcum et spicula inmisit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 17:2)
Ergo apud Evandrum quidem fit iusta libatio, quippe apud eam mensam quae cum ara Maxima more utique religionis fuerat dedicata et in luco sacrato et inter ipsa sacra in quibus epulabantur:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 7:1)
in convivio vero Didonis, quod tantum regium constat, non etiam sacrum, fuisse, apud humanam mensam in triclinio, non in templo, quia non erat religiosa sed usurpata libatio, solam fecit libasse reginam, in cuius persona nulla observationis necessitas et multa ad usurpandum in potestate permissio.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 7:2)
At vero hic — omnes In mensam laeti libant, divosque precantur, quia quod recte fieri noverat ab omnibus simul in templo epulantibus et uni sacratae adsidentibus mensae factum esse memoravit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 8:1)
triclinia lectis eburneis strata fuerunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 11:2)
duobus tricliniis pontifices cubuerunt, Q. Catulus, M. Aemilius Lepidus, D. Silanus, C. Caesar, rex sacrorum, P. Scaevola Sextus, Q. Cornelius, P. Volumnius, P. Albinovanus, et L. Iulius Caesar augur qui eum inauguravit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 11:3)
in tertio triclinio Popilia Perpennia Licinia Arruntia virgines Vestales et ipsius uxor Publicia flaminica et Sempronia socrus eius.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 11:4)
Dic enim, Hore qui antiquitatem nobis obicis, ante cuius triclinium modo saltatricem vel saltatorem te vidisse meministi?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 4:1)
Ut ergo inter te et Vettium velut arbitrali iudicatione conponam, aperio quidem philosophiae tricliniorum fores, sed spondeo sic interfuturam, ne mensuram nocte sibi ac sectatoribus suis dispensationis excedat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 7:1)
Quod si cadaver exigis tuum scalpi, Sternatur Acori de triclinio lectus, Talassionem qui tuum decet solus, Ustorque taedas praeferat novae nuptae:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XCIII9)
Cum cathedrata litos portet tibi raeda ministros Et Libys in longo pulvere sudet eques, Strataque non unas cingant triclinia Baias Et Thetis unguento palleat uncta tuo, Candida Setini rumpant crystalla trientes, Dormiat in pluma nec meliore Venus:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XIV1)
et apud Homerum sedentes dii epulantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 796)
qua occasione Thyestes cum fratris uxore concubuit, Atreus vero ei filium epulandum adposuit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5683)
sic Cicero sterni triclinia, et in foro sterni iubebat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6983)

SEARCH

MENU NAVIGATION