라틴어 문장 검색

ipse habitu niveus, nivei dant colla iugales, concolor est albis et cassis et infula cristis, quin et Thessalicis felix Admetus ab oris vix steriles compescit equas;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권123)
Is enim, in quinta historiarum suarum bellum Iudaicum exorsus ab origine gentis, etiam de ipsa tam origine quam de nomine et religione gentis quae voluit argumentatus Iudaeos refert Aegypto expeditos sive, ut putavit, extorres vastis Arabiae in locis aquarum egentissimis, cum siti macerarentur, onagris, qui forte de pastu potum petituri aestimabantur, indicibus fontis usos ob eam gratiam consimilis bestiae superficiem consecrasse.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 2:1)
Non enim licuerat pontificem sacrorum uel arma ferre, uel praeter in equa equitare.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIII. 2:12)
Numquid tibi carior est ille filius equae, quam ille filius Dei?
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIV. 2:7)
ipse quoque inter agros interque armenta Cupido natus et indomitas dicitur inter equas.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 138)
quidquid habet Circe, quidquid Medea ueneni, quidquid et herbarum Thessala terra gerit, et quod, ubi indomitis gregibus Venus adflat amores, hippomanes cupidae stillat ab inguine equae, si modo me placido uideat Nemesis mea uultu, mille alias herbas misceat illa, bibam.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 437)
Abi sis hinc, nam tu quidem ad equas fuisti scitus admissarius, qui consectare qua maris qua feminas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 332)
Nec vaccam vaccae, nec equas amor urit equarum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 61:8)
'hippomanes' ἀπο` τῆσ ἵππου μανίασ, id est ab equae insania, defluens ex equarum inguinibus, quo tempore virus natum ἀπο` τῆσ μανίασ τῆσ ἵππου.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2806)
Mox nec verba quidem nec equae sonus ille videtur, sed simulantis equam, parvoque in tempore certos edidit hinnitus et bracchia movit in herbas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 53:2)
re vera autem hippomanes dicit esse virus, defluens ex equarum inguinibus quo tempore feruntur amoris furore, ut sit hippomanes virus natum ἀπο` τῆσ μανίασ τῆσ ἵππου. ordo 'hinc virus lentum ab inguine destillat, quod vero nomine hippomanes dicunt pastores'. 'vero nomine' quoniam Theocritus herbam dicit nasci in Arcadia, qua gustata equae in libidinem arde- scunt, et Theophrastus carunculam in fronte equini pulli.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2805)

SEARCH

MENU NAVIGATION