라틴어 문장 검색

Attalus Hypaepenus mecum egit ut se ne impedires quo minus quod ad Q. Publiceni statuam decretum est erogaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 4장 4:1)
Cum hoc coire ausus es ut consularem dignitatem, ut rei publicae statum, ut senatus auctoritatem, ut civis optime meriti fortunas provinciarum foedere addiceres?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 7장 1:3)
quam ob rem vitam suam quam maximis praemiis propositam et paene addictam sciebat numquam in periculum sine praesidio et sine custodia proiciebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 21장 2:3)
incidebantur iam domi leges quae nos servis nostris addicerent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 32장 1:6)
ea res nunc enim in discrimine versatur, utrum possitne se contra luxuriem ac licentiam rusticana illa atque inculta parsimonia defendere an deformata atque ornamentis omnibus spoliata nuda cupiditati petulantiaeque addicatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 30장 2:4)
Itaque ne interim praeda discederet, vel minoris pallium addicere placuit et pretium maioris compendii leviorem facere iacturam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 14:7)
Tanquam legitimi gladia tores domino corpora animasque religiosissime addicimus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 117:10)
Non possum exprimere verbis quantum animo vulnus acceperim, cum audivi Fundanum ipsum, ut multa luctuosa dolor invenit, praecipientem, quod in vestes margarita gemmas fuerat erogaturus, hoc in tus et unguenta et odores impenderetur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 16 7:1)
Miraris quod Hermes libertus meus hereditarios agros, quos ego iusseram proscribi, non exspectata auctione pro meo quincunce ex septingentis milibus Corelliae addixerit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 11 1:1)
Has epistulas Hermes tulit exigentique, ut statim portionem meam sibi addiceret, paruit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 11 6:2)
Nec ignoro me plus aliquanto quam donasse videor erogavisse, cum pulcherrimi agri pretium necessitas vectigalis infregerit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 18 4:1)
praeterea quaedam minime legitimis sumptibus erogantur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 17 A 3:4)
deinde quam ipsi erogare in oleum soliti parati sunt in opus balinei conferre;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 23 2:2)
rursus in alium ductum erogata sunt CC.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 37 1:1)
Iidem Nicaeenses gymnasium inccndio amissum ante aduentum meum restituere coeperunt, longe numerosius laxiusque quam fuerat, et iam aliquantum erogauerunt;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 39 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION