라틴어 문장 검색

Cum acceditis ad mensam, donec inde surgatis, quod vobis secundum consuetudinem legitur, sine tumultu et contentionibus audite nec solae vobis fauces sumant cibum, sed et aures esuriant dei verbum.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 8:3)
Si enim habet ibi magnum locum panis fractus esurienti, quantum locum ibi credenda est habere misericordia qua homo eripitur diabolo, tamquam leoni rugienti et quem devoret inquirenti!
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 6:6)
Parasitus ibi esuriens haec dicit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, III 6:1)
Exercitum, inquit, suum pransum, paratum, cohortatum eduxit foras atque instruxit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XII 6:2)
11. In vigilia Sanctorum Simonis et Iudae pransus est rex apud aedes Thomae Bourchieri Archiepiscopi Cantuariae et cardinalis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 15:1)
Amodo ne fallas, tua memet ut hoc modo Pallas, Quemquam maiorem, parilem uelut inferiorem, Carnem tam uescam dabis esurientis in escam".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIII. De ariete canem simulante 24:18)
Nuper enim partae cenae non inmemor arte Hanc, ut fallatur, secum prandere precatur.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXII. De uulpe et ibide 35:5)
Et post haec ait: " Regina quoque Esther nullum alium vocavit ad convivium cum rege praeter me; apud quam etiam cras cum rege pransurus sum.
(불가타 성경, 에스테르기, 5장12)
Qui autem erant in arce Ierusalem, prohibebantur egredi et ingredi regionem et emere ac vendere; et esurierunt valde, et multi ex eis fame perierunt.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장49)
Num enim diuites esurire nequeunt, num sitire non possunt, num frigus hibernum pecuniosorum membra non sentiunt?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:32)
Qua necessitate coacti veterani milites equitesque qui multa terra marique bella confecissent et periculis inopiaque tali saepe essent conflictati, alga e litore collecta et aqua dulci elota et ita iumentis esurientibus data vitam eorum producebant.
(카이사르, 아프리카 전기 24:6)
Si prandet aliquis, utilius est exiguum aliquid, et ipsum siccum sine carne, sine potione sumere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장131)
ideo prandere quoque commodum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장139)
Si prandet aliquis, utilius est exiguum aliquid, et ipsum siccum sine carne, sine potione sumere.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 34:5)
ideo prandere quoque commodum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 36:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION