라틴어 문장 검색

Amor vero est bona erga alterum ipsum voluntas, qua videlicet optamus, ut eo modo se habeat, quo se habere bonum ei credimus esse, et hoc ejus potius quam nostri causa desideramus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 4:23)
Sunt enim qui alios amare dicuntur, quacunque intentione bene alii esse desiderent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 4:31)
Non propterea veritas chara esse debet quia non latuit Anaxagoram, sed quia veritas est, etsi nullus eorum cognovisset;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 7:7)
Nam etsi non potest ambulare, tamen facere potest ut ambuletur, hoc est ut alius ambulet, cum ipse ad hoc sui creatione quemque aptum praeparet, et in ipso etiam actu ipsum conservet et sustentet, et hunc ille actum expleat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:18)
Etsi enim sine providentia fuisse non potuit, quia non oportuit, ipsamque providentiam rerum eventum consequi necesse sit, non tamen ideo res provisas concedi oportet non potuisse non esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 20:2)
Etsi eum sine voluntate creandi mundum, vel voluntate miserandi ponamus non potuisse non esse, non ideo cogendi sumus vel mundum, vel ea quae creata sunt, non potuisse deesse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 20:3)
Etsi enim scivit olim me nasciturum esse, ne tamen sciat me nasciturum esse, non tamen ideo olim aliquid scivit quod modo non sciat;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 22:5)
Nam etsi longas manus reges habere dicantur, eo quod potentiam suam in longinquis exerceant locis;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 26:9)
Nam, etsi eclipses solis vel lunae praeter opinionem nostram saepius accidant, naturaliter tamen haec, non fortuitu fiunt:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 30:16)
Etsi enim bruta animalia quaedam per voluntatem suam facere possunt vel dimittere;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:11)
Verbi gratia, saepe talia nos facere proponimus, quae decepti nos posse implere confidimus, et nonnunquam nitimur vel desideramus ut ea fiant, quae non minus fierent absque nostro proposito.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:14)
Veluti si qui diutinis poenis mori cogantur, et morte ipsa cruciatus finire desiderent, et ad hoc nitantur;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:15)
Domino sanctae metropolitanae Dorobernensium ecclesiae archiepiscopo Dunstano, vere moribus et aetate maturo, Abbo Floriacensis monachus levita, etsi indignus, a Christo Domino irriguum superius et irriguum inferius.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 1:1)
"Hoc est -ait- quod desidero, quod omnibus votis antepono, ne supersim meis carissimis fidelibus, quos cum liberis et uxoribus in lecto eorum animas furando perdidit pyrata truculentus.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 10:11)
quoniam, etsi hoc corpus caducum fragile confringas velut vas fictile, vera libertas animi numquam tibi vel ad momentum suberit.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 11:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION