라틴어 문장 검색

praetermisit Gallias tibi administratas tunc, cum maxume incolumes erant, praetermisit Attilam Rheni hostem, Thorismodum Rhodani hospitem, Aetium Ligeris liberatorem sola te dispositionum salubritate tolerasse, propterque prudentiam tantam providentiamque currum tuum provinciales cum plausuum maximo accentu spontaneis subisse cervicibus, quia sic habenas Galliarum moderarere, ut possessor exhaustus tributario iugo relevaretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Ferreolo suo salutem 3:1)
sane plerumque accentum suum retinet etiam sermo corruptus, ut Mercuri Domiti Ovidi tertia a fine habere debuit accentum, quia paenultima brevis est, sed constat haec nomina apocopen pertulisse:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4517)
quod quotiens fit, tertia syllaba a fine sortitur accentum, ut 'latebrae' 'tenebrae'. tamen in hoc sermone ut secunda a fine accentum habeat usus obtinuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4637)
Graeca enim monosyllaba, quae ad nos transeunt, crescunt in obliquis casibus et in genetivo et dativo tantum singularibus ultimae syllabae accentum dant, ut 'Panos Pani, lyncos lynci'. plurales etiam isti duo ita habent accentum, licet ad nos transire non possint.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 3113)
ibidem 'ibidem' et 'ubinam' multi dubitant ubi esse debeat accentus, quia 'ibi' et 'ubi' naturaliter breves sunt, sed ratione finalitatis plerumque producuntur in versu, nescientes hanc esse rationem, quia pronuntiationis causa contra usum Latinum syllabis ultimis, quibus particulae adiunguntur, accentus tribuitur, ut 'musaque' 'illene' 'huiusce'. sic ergo et 'ibidem'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1164)

SEARCH

MENU NAVIGATION