라틴어 문장 검색

ut magnam partem clientium ab Aeduis ad se traducerent obsidesque ab eis principum filios acciperent et publice iurare cogerent nihil se contra Sequanos consili inituros et partem finitimi agri per vim occupatam possiderent Galliaeque totius principatum obtinerent.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 12장4)
atque eorum ut quisque est genere copiisque amplissimus, ita plurimos circum se ambactos clientesque habet. Hanc unam gratiam potentiamque noverunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 15장2)
Funera sunt pro cultu Gallorum magnifica et sumptuosa; omniaque quae vivis cordi fuisse arbitrantur in ignem inferunt, etiam animalia, ac paulo supra hanc memoriam servi et clientes, quos ab eis dilectos esse constabat, iustis funeribus confectis una cremabantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 19장4)
Simili ratione ibi Vercingetorix, Celtilli filius, Arvernus, summae potentiae adulescens, cuius pater principatum Galliae totius obtinuerat et ob eam causam, quod regnum appetebat, ab civitate erat interfectus, convocatis suis clientibus facile incendit.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 4장1)
Litaviccus cum suis clientibus, quibus more Gallorum nefas est etiam in extrema fortuna deserere patronos, Gergoviam profugit.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 40장7)
Imperant Aeduis atque eorum clientibus, Segusiavis, Ambivaretis, Aulercis Brannovicibus, Blannoviis, milia XXXV; parem numerum Arvernis adiunctis Eleutetis, Cadurcis, Gabalis, Vellaviis, qui sub imperio Arvernorum esse consuerunt; Sequanis,
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 75장2)
omnia cesserunt eunucho consule monstra.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:2)
cumque omnibus unica virtus esset in eunuchis thalamos servare pudicos, solus adulteriis crevit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:65)
cuius et eunuchos puduit!
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:91)
adde, quod eunuchus nulla pietate movetur nec generi natisve cavet.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:104)
iste nec eunuchis placidus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:106)
pollentem solo Croesum victoria Cyri fregit, ut eunucho flueret Pactolus et Hermus?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:126)
iudicat eunuchus;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:137)
quibus umquam saecula terris eunuchi videre forum?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:141)
peditum vexilla sequuntur et turmae similes eunuchorumque manipli, Hellespontiacis legio dignissima signis.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:153)

SEARCH

MENU NAVIGATION