라틴어 문장 검색

unde etiam Ordo Folitanorum (licet voluntas humana plus possit quam animantium caeterorum super corpus suum), post experientiam factam (ut aiunt), tanquam ab humana natura non tolerabilis, fere evanuit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 492:14)
Nam ut plurimum contemptae facilius evanescunt, et conatus sedulus eas coercendi nihil aliud fere efficit quam ut durent magis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 5:7)
Mandata discutere, detractare, cavillationibus eluere, quid aliud sunt quam iugum iactare et inobedientiam tentare?
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 6:4)
Plerunque enim non admittuntur nisi prius discutiantur utrum probabiles sint annon.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXI. DE SUSPICIONE 1:11)
Omnia undique replet, neque facile evanescit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LI. [ = English LIII] DE LAUDE 1:9)
Vinea exaruit, et ficus elanguit, malogranatum et palma et malum et omnia ligna agri aruerunt, quia evanuit gaudium a filiis hominum.
(불가타 성경, 요엘서, 1장12)
Dixi: Nunc timebis me, suscipies disciplinam! Et non evanescent ab oculis eius omnia, in quibus visitavi eam. Verumtamen acceleraverunt corrumpere omnes actiones suas.
(불가타 성경, 스바니야서, 3장7)
Tunc me discussa liquerunt nocte tenebrae
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, V 1:1)
Celerrime fortissimeque contra illo remigante naves adversae rostris concurrerunt adeo vehementer ut navis Octaviana rostro discusso ligno contineretur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 46:3)
Etsi mons Cevenna, qui Arvernos ab Helviis discludit, durissimo tempore anni altissima nive iter impediebat, tamen discussa nive sex in altitudinem pedum atque ita viis patefactis summo militum sudore ad fines Arvernorum pervenit.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 8장2)
Neque hoc tantum pollicitus est, sed etiam per se discessionem facere coepit; quod ne fieret consules amicique Pompei iusserunt atque ita rem morando discusserunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 53장5)
qua ille epota cum vini vim miscendo fregisset, protinus febrem somno et sudore discussit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium210)
Neque terrere debet ea febris, quae eodem die finita est, ac ne ea quidem, quae, quamvis longiore tempore evanuit, tamen ante alteram accessionem ex toto quievit, sic ut corpus integrum, quod ΕἸΛΙΚΡΙΝΈΣ Graeci vocant, fieret.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 3장9)
Quos tamen ita mors sequitur, si id malum non est febre discussum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장89)
Potest morbus minus gravis esse quam fuerit, neque ideo tamen solvi, sed reliquiis quibusdam inhaerere, quas admotum aliquod auxilium discutit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장17)

SEARCH

MENU NAVIGATION