라틴어 문장 검색

Audito itaque Nicanoris adventu et conventu nationum, conspersi terra rogabant eum, qui populum suum constituit usque in aeternum quique suam portionem signis evidentibus protegit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장15)
Alligavit autem Nicanoris caput de summa arce evidens omnibus et manifestum signum auxilii Domini.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장35)
Triplices autem nascuntur, si in eadem dispositione naturali duo semper intermittantur, et qui post duos sunt, ad naturalem numerum comparentur, excepto ternario, qui, ut unitatis triplus sit, solum binarium praetermittit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De multiplici eiusque speciebus earumque generationibus. 2:8)
Videsne ut, cum superius in naturalis numeri dispositione se termini singulis praeterirent, praetermissis duobus et iiij unus ad iij et iiij ad quinarium comparati binarium solum in differentia retinuerint.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De arithmetica medietate eiusque proprietatibus 2:1)
— Inuocandum, inquam, rerum omnium patrem, quo praetermisso nullum rite fundatur exordium.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 3:16)
Quae possibilitas eos euidentius nihil posse demonstrat;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 3:11)
Nihilo tamen minus in navibus remiges militesque continere et nullam praetermittere occasionem profectionis, cum praesertim ab incolis eius provinciae nuntiarentur adversariorum copiae:
(카이사르, 아프리카 전기 1:7)
Non arbitror esse praetermittendum quemadmodum exercitus utriusque fuerint in aciem instructi.
(카이사르, 아프리카 전기 59:1)
Non videtur esse praetermittendum de virtute militis veterani V legionis.
(카이사르, 아프리카 전기 84:1)
Nostri ad oppidum recuperandum occasionem non praetermittunt et reliquos vivos capiunt, XIIII milia.
(카이사르, 히스파니아 전기 41:4)
Ne Varus quidem dubitat copias producere, sive sollicitandi milites sive aequo loco dimicandi detur occasio, ne facultatem praetermittat.
(카이사르, 내란기, 2권 33:3)
Reliqua studio itineris conficiendi quaerere praetermittit proximaque respiciens signa, "videtisne," inquit, "milites, captivorum orationem cum perfugis convenire?
(카이사르, 내란기, 2권 39:5)
Ac nonnullae eius rei praetermissae occasiones Caesari videbantur, quod certi saepe flaverant venti, quibus necessario committendum existimabat.
(카이사르, 내란기, 3권 25:2)
His constitutis rebus et consilio cum legatis et quaestore communicato, ne quem diem pugnae praetermitteret, oportunissima res accidit, quod postridie eius diei mane eadem et perfidia et simulatione usi Germani frequentes, omnibus principibus maioribusque natu adhibitis, ad eum in castra venerunt,
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 13장4)
Ut in eiusmodi difficultatibus, quantum diligentia provideri poterat providebatur, ut potius in nocendo aliquid praetermitteretur, etsi omnium animi ad ulciscendum ardebant, quam cum aliquo militum detrimento noceretur.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 34장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION