라틴어 문장 검색

Quid tam profundi mysterii, tam altae secretaeque sapientiae, quam ut in venis quibusdam verborum simplicium deprehendas atque haurias ubertatem gratiae spiritalis?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 11:18)
Cujus rei manifestum et evidens exemplum est oblatio patriarchae Isaac, quem sacrificii modo obtulit pater nullius motu passionis inflexus humanae, mundam offerens Deo hostiam, vacuamque formidinis, et corporeae cupiditatis immunem, cum ipsa pietas patris devotioni cederet immolantis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 7:18)
omnem laborem tuum, omnem industriam puro et simplici commendabis affectu.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 3:22)
Evidens generalisque ratio, quia omni improbo mala adsunt, et adfutura sunt.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 7:1)
Redarguuntur itaque hoc in loco qui unicam hanc vitam putent esse, quae sit in hoc saeculo (omnia plena lapsus, plena moeroris sunt) et redarguuntur simplici serie gestorum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 5:1)
Qua ratione autem malum in medio posuerit, ratio evidens est;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 2:3)
Quadrata autem hominis membra esse evidens ratio, si consideres pectus hominis, consideres ventrem pari mensura longitudinis et latitudinis, nisi cum voluptatibus et epulis ventre distento mensura naturalis exceditur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 2:7)
Denique Apostolus evidentius expressit hoc dicens:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 7:8)
Quae videntur, inquit, membra corporis infirmiora esse, necessaria sunt, uno ac simplici verbo descriptiones Philosophiae supergressus;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 8장 2:11)
Haec secundum simplicem lectionis expositionem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 4:8)
Simplex itaque intellectus patet.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 4:3)
Scripti evidens explanatio.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 6:3)
Non indiget interpretatione sermo simplicior.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 7:3)
Cum ergo corvus ubi remaneret invenisse videatur, columba autem non invenerit, evidens ratio est altiore interpretatione signari, quia malitia inquietis passionibus et cupiditatibus quibus corrumpitur anima, se miscere consuevit, et quasi cognatis et domesticis delectatur, ibique commorationem suam locat:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 2:10)
Littera evidens est quod ea quae incontaminata sunt, debemus offerre, in quibus affectus reluceat offerentis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION